Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

12.

13.
HVBERTI GOLTZII HERBIPO-
LITAE VENLONIANI CIVIS ROMANI
IN HISTORIAM POSTERIOREM SICILIAE
PRAEFATIO.


    SICILIA , vt ab initio patria LAestrygonum & Cyclo pum suerit; & post eos nutrix tyrannorũ, numquã domesticis armis seruitutem satis excusserit; sed externis solum, libertatem tota recuperauerit, quantum ex priscorum monumentis, aut numismatum etiam subsidio repetere potuimus, vsque ad pacem sub Augusti auspicijs terra mariq́; partam; in priore historia nostra iam retulimus. adhaec vt saepius, posteaquã in Prouinciae sormã redacta erat, a sugitiuis lacerata assectaq́ue suerit, ostendimus. Ordinis itaq́ue & instituti nostri ratio, nũc exigere videtur, vt breui enumeratione quis Romano imperio externis bellorũ procellis ignauiaq́ue Im peratorum labesactato, perpetuus Siciliae ad hoc nostrũ vsque saeculum status suerit prosequamur. Primùm igitur Gothorum armis per viginti annos lacerata sub Saracenorum siue Arabum inde imperio ducentis & triginta prope annis seruiuit; ab quorũ iugo Nortmannorũ principum virtute liberata, sub ijsdem centum triginta septem annos exegit; porrò exolescente Nortmannorum stirpe, Sueuos septuaginta annis plus minus dominos habuit, donec tandem Conradino Sueuorum vltimo, per iniuriam iussu Caroli Andegauensis supplicio assecto, in Gallorum potestatem deuenit, Pontifici quoque Romano vectigalis sacta. Huius verò Caroli praesectorum saeua tyrãnide, & promiscua in matronas virginesque libidine, Siculi postmodum lacessiti, sumtis pro libertate armis, cruentissima in Gallos caede, nulli sexui nulli Aetati parcentes grassati sunt: & ipse Carolus postremò per Petrum Aragoniae regem, regno (quod Petrus ob Constantiam Mansredi olim regis filiam, in vxorem. ductam, pertinere ad se asserebat) exutus est. hinc postremò ab Aragonia gente, successione continua per ducentos propemodum annos, ab nouem eiusdem gentis & samiliae regibus, vsque ad Ferdinandum Catholicum Castellae regem in ea regnatum; donec Ferdinando Catholico Carolus Quinctus ex filia nepos & Imperator Romanus, qui Rempublicam Christianam iam satiscentem, virtute sua in meliorem spem erexit; & Carolo Philippus Secundus, in ius regni, viuo adhuc patresuccessit. Vsqueadeo vt nisi sallant Chronologi tantum temporis ab Augusti imperio vsque ad hoc saeculum nostrum porrò numeraturi simus; quantum ab eiusdem imperio ad primam Siculorum memoriam retro

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer