Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

91.


92.
VTRIVSQVE SICILIAE REGES.


   

FERDINANDVS itaque (vti iam diximus) vnà cum Ludouico XII. Gallorum rege, Neapolitano regno potitus, id aliquamdiu Aequo iure cum eo tenuit, donec eorum culpa qui limites inter agros, qui cuique cederent, in confinio posuerunt; diceptatio primò inter vtriusque regis praefectos, & postremò bellum ortum est: primo proelio Hispani a Gallis intra Baroli moenia compulsi sunt. Exinde Gallorum negligẽtia qui veluti pacato iam regno per otium fruebantur, Hispani instauratis opibus, Duce Consaluo belli fortunam tentant apud Cidoniolam, victisq́ue Gallis Neapolim,

totumq́ue regnum Ferdinandi auspicijs, in potestatem suam redegerunt. Igitur Ferdinandus quum regnum Neapolitanum armis edomuisset: etiam Africae arma per Petrum Nauarrum intulit, & Tripolin, Oranum, aliásque vrbes de Mauris cepit. obijt anno Aetatis sex agesimo quincto, regni quadragesimo secundo, Carolo ex Ioanna silia nepote, quia Philippus Austrius Ioannae maritus, ante obierat, herede scripto.
   

CAROLVS Philippi Austriae ducis filius, Ferdinandi ex Ioanna filia nepos, Ferdinando auo in regnis Hispaniarum & vtriusque Siciliae, & Philippo patri in Germaniae inferioris Prouincijs successit. Siculos & Hispanos initio regni sui tumultuantes, punitis seditionis auctoribus com pescuit. Decimonono Aetatis suae anno ab Germanorum Septem- viris absens imperator creatus est, & Bononiae postmodum imperatorium diadema de Clementis VII. Pontificis Maximi manu accepit. Multis inde de diuersis hostibus partis trophaeis, anno Aetatis quinquagesimo sexto, se sponte

imperio, & omnibus regnis abdicauit, septimo inde quam se abdicauerat mẽse IX. Kal. Octobris, anno a Christo nato MDLVIII. obijt.
   

PHILIPPVS Caroli v. imperatoris filius, tum per Mariae vxoris dotem Anglorum rex, postquam pater se sponte abdicauerat, Hispaniarum, Indiarumq́ue & vtriusque Siciliae regna, Germaniaeq́ue Inferioris possessionem accepit.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer