86.
sedatis tãdem Siculorum seditionibus, ab legatis Siculis rex Siciliae salutatus est. Bernardum Capreram, qui seditionum & bellorum ciuilium auctor fuerat, regnúmque affectauerat, in vinculis ad se adductũ, venia donauit. Obijt IIII. Nonas Aprileis, anno a Christo nato
MCCCCXVI.
quarto anno postquam a Siculis Rex salutatus fuerat.
Ioãnae matrimonio potitus, promissa nõ ser uauit, sed arce Noua per prafecti proditionẽ capta in Pandulfellũ capitali supplicio animaduertit. Sfortiam qui reginae copijs praeerat in carcerẽ cõiecit. Ceterum Iacobus mox reginae insidijs oppressus, coniectusq́uein carcerẽ, quum euasisset, in Galliam redijt. Ioanna autem quum liberis careret Alphonsum Aragonum & Siciliae regem & eo mox muliebri leuitate repudiato, Ludouicum Andegauẽsem eóque sine liberis mortuo, Renatum eius fratrem adoptauit.
Regnauit annos XX. Obijt Neapolian. a Christo nato
MCCCCXXXIIII.
87.
ALPHONSVS VTRIVSQ. SICILIAE REX.
ALPHONSVS
Ferdinandi filius, eidem in regnis Aragonum & Siciliae successit. Huic ab rerum gestarum gloria, & intrepida constantia Magnanimi cognomentum fuit. A Ioanna regina vt eidem contra Ludouicum Andegauensem auxilium ferret, in flium adoptatus, cum ingenti classe Neapolim vênit. sed haud multo post ab regina prauis quorundam consilijs seducta, repudiatus, Neapolim & aliquot regni Neapolitani opida occupauit. ob quae regina Ioanna abdicato Alphonso, Ludouicum Andegauensem adoptauit in filium. Cum hoc Ludouico, & eo mortuo, cum eius fratre Renato, Alphonsus diuturnum bellum gessit: tandémque pulso Renato Neapolim, & inde totum regnum in potestatem suam redegit. Anno a Christo nato millesimo & quadragesimo secundo. Alphonsus cùm legitimis filijs careret. Ferdinandum filium ex pellice natum Calabriae ducem in spem successionis declarauit. Dehinc multis bellis cum Venetis, Gallis, alijsq́ue hostibus gestis, anno Aetatis sexagesimo, regni Siciliae & Aragoniae quadragesimo secundo, Neapolitani autem decimo sexto, hominem exuit. Aragoniae & Siciliae regnis Ioannem fratrem, Neapolitano autem Ferdinandum silium testamento praefecit.
88.
REGES SICILIAE VLTRA PHARVM.
IOANNES
Ferdinandi filius, Nauarrae rex; quum Alphonsus frater nullos legitimos heredes ex se reliquisset, eidem in regno Aragonum & Siciliae successit. Is viuo patre Siciliae Prorex fuerat. Vicesimum agẽs annum, Blancã Caroli Nauarrae regis filiam, ex cuius dote Nauarrae regnum adeptus est, duxit. Bellum gessit cum Barcinonensibus qui auctore Carolo eius filio (quemex Blanca Nauarrae regis filia sustulerat) ab eo defecerant, Carolumq́ue inuito patre regem Nauarrae facere conabantur.
89.
REGES NEAPOLITANI SIVE SICILIAE CIS PHARVM.
FERDINANDVS
Alphonsi filius illegitimus, post patris mortem ab Nea politanis cõmuni cõsensu rex salutatus est. Interea Tarenti, Roxaniq́ue principes Ioannem Andegauensem Renati filium, ad Ferdinandum regno spoliandum euocarunt. qui cum in Italiã venisset, multorum accessione opibus confirmatis; Ferdinan dum apud Sarnum profligauit. Sed Ferdinandus reparato exercitu, iterum cum hostibus apud Troiam Apuliae vrbem cõgressus, superior fuit. & cuncta quae Ioan