insignibus decoratum, regni socium fecit. Obijt Catanae III. Idus Iulij, anno Aetatis suae quincto & sexagesim o, regni au tem sui quadragesimo.
PETRVS II.
cum patre Friderico annos quindecim. & post eius mortem solus sexennium regnauit. Friderici patris au spicijs multa fortiter contra Robertũ Neapolitanorum regem gessit. Rex iam solus factus, aliquot Siciliae proceres abse desi cientes, partim interfecit, partim Sicilia eiecit. Interhaec Benedictus XII. Pontifex Maximus, Petro regi Siculisq́ue sacris interdixit: résque eius regni in deterius vrgere coeperunt. nam Sicula classis à Roberto rege victa profligatáque est & multae Siculorum vrbes ad eum defecerunt. atque in hoc rerum tumultu Petrus rex, an no Aetatis suae tricesimo septimo, VI. Idus Augusti haud procul ab Enna, Lodouico filio infante herede relicto, fato cessit.
LVDOVICVS
Petri II. filius patre defuncto, quinque annos & mẽses septem natus, Panormi regium diadema pro cerum consensu accepit, eiq́ue ob Aetatem immaturam, tutor Ioannes Randacij Dux patruus eius datus. Verum multi Siculorũ primores, regis sui pueritia ad res nouãdas abusi: Siciliã grauissimis motibus cõuulserũt: quibus dum obsistere Ioẽs tutor regis conatur peste correptus moritur. Huius morte seditiosis animi creuerunt, iamq́; plane contemto rege, per totum regnum caedibus & in cendijs grassati sunt. Accessit insuper ad Siciliae calamitatem saeuissima pestilentia, & valida fames, vsqueadeo vt multi inopia pressi liberos & vxores ve num dederint. Interhaec & Ludouicus rex, anno Aetatis duodevicesimo regni vndecimo, nullis ex se relictis liberis moritur.
FRIDERICVS III.
Petri II. filius, cui quod nõ satis constare mente credebatur simplex cognomentum fuit; post Ludouicum fratrem regnum Siciliae varijs turbatum motibus accepit. Messana enim Panormus & Leontinum, aliáq; regni Siculi opida, Ioãnae II. Neapolitanorum reginae, aut Claromontanorum qui Ioannae auspicia sequebantur, praesidijs tenebãtur.
designauit. Obijt Neapoli XIIII. Kal. Februarij, anno regnitricesimo tertio anato Christo
MCCCXLIII.
IOANNA
Caroli Calabriae ducis filia, Roberti regis neptis, cum marito Andrea auo in Neapolis regnum successit. Virumq́ue Andream per complices suos in arce Auersana strangulauit: & Ludouico Principi Tarentino, Philippi Roberti fratris filio, iterum nupsit, intellectoq́; Ludouici Hungariae regis Andreae fratris aduentu, Ioanna & Ludouicus eius vim exspectare
non ausi, in Narbonensem Galliã profugerunt, regnicura Carolo patrueli suo Dyrrachij ducé commissa quem Ludo uicus captum capitali supplicio adfecit, regnumq́ue Neapolis in potestatem redactum praesidijs quum firmasset, in Hungariam redijt. Necmultò post adnitẽte Clemente VI. Pontifice Maximo, pax Ioannae ijs conditionibus ab Ludouico data est, vt Ioanna regina appellaretur, Ludouicus eius maritus principatus Tarentini titulo
contentus esset. Verùm Clemens accepta a Ioanna vrbe Auenione, Ludouicum Tarentinum regijs ornauit insignibus. Vrbanus inde VI. Pontifex Maximus Ioannae reginae iniurijs lacessitus, Ludouicum Hũgariae regem aditerato bellum Ioannae inferendum sollicitauit. Inductus Pontificis auctoritate rex Ludouicus Carolum Dyrrachij ducem eius Caroli, quem ipse supplicio adfecerat filium (bellum tum eius auspicijs contra Venetos gerentẽ) in Ioannam mouere iussit. Itaque ingressus regnum
Neapolitanum Carolus, Ioannae exercitu varijs proelijs dissipato, Neapoli dedentibus se ciuibus potitus, ipsam in arce Oui aliquamdiu circumsessam, fame ad deditionem coẽgit: coniectámque in carcerem carnifici strangulandam tradidit, III. Idus Iunij, quum annos triginta octo & menses septem apud Neapolitanos rerum potita esset.
CAROLVS III.
Caroli Dyrrachij ducis filius, Ioanna regina in carcere strãgulata, Neapolis regnum occupauit & ab Vrbano VI. Pontifice Maximo cõfirmatus, est. Nec multò post ab eodem Pontifice