Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

81.

82.
REGES SICILIAE VLTRA PHARVM.




    PETRVS Iacobi Aragoniae regis filius Aragonum rex, Siciliae regnum vt dotale (nam Manfredi olim regis filiam in coniugio habebat) ab Carolo Andegauensi, quiid Manfredo, & Conradino regibus occisis, inuaserat, armis repetijt: Siculorum ‘que fauore adiutus occupauit. Ob quae a Martino IIII. Pontifice Maximo, diris deuotus, & ex Pontificia auctoritate, Aragoniae & Siciliae regnis priuatus est. Igitur Petrus cùm tueri regnum suum cõtra Philippi Gallorum regis insultus conatur. cõmisso ad Gerundam vrbem proelio victus, paucis post diebus, ex vulnere quod in pugna acceperat interijt: annis quatuor elapsis ab quo primum Panormi in Siciliae regem coronatus fuerat. Obijt III. Idus Nouembris, anno a Christo nato MCC LXXXVI.


    IACOBVS Petri Aragonum & Siciliae regis secundogenitus, post patris sui mortem rex a Siculis salutatus est. Hic cũ Gallorum res aliquot cladibus asslixisset: Calabriam que illis parentem euastasset: Alphonso Aragoniae rege sratre primogenito absque liberis mortuo, ad id regnum accipiendum accersitus est. Posthaec cùm Siciliae regno annos vndecim potitus esset, Bonifacij octaui Pontisicis Maximi promissis persuasus, id Carolo II. Neapolitanorum regi restituere voluit. quod vbi Siculi cognouêre, eius fratrem Fridericum, regem communibus sussragijs crearunt.


    FRIDERICVS Petri Aragoniae regis tertiogenitus, quum frater ipsius Iacobus Aragoniae rex, Siciliae regnum Carolo II. se redditurum pactus esset; Siculorum omnium propenso fauore, regium diadema Panormiaccepit. Multa hic bella primum cum fratre suo Iacobo Aragonum rege, qui Siciliae regno, vt Gallis insulam vti promiserat, traderet; spoliare ipsum conabatur: & indecum Carolo II. & Roberto eius silio Neapolitanis regibus, gessit. Petrum quoque filium, vt res nouare volentibus materiam praeriperet, regijs

83.
REGES NEAPOLITANI SIVE SICILIAE CIS PHARVM.






    CAROLVS II. Caroli filius, ab Alphonso Aragoniae rege, apud quẽ diu in vinculis fuerat, datis obsidũloco tribus silijs, quarto post patris mortem anno liberatus; ab Nicolao IIII. Pontisice Maximo, Romae vtriusq; Siciliae regno inauguratus est. III. Kal. Iunij, anno a nato Christo MCC LXXXIX. Hic cum Iacobo & Friderico Siciliae regibus, multa bella varia

fortuna gessit. Regnauit annos xx. menses tres, dies XXVIII. obijt Neapoli IIII. Nonas

Maij: qui an. a nato Christo MCCCIX. erat.
    ROBERTVS Caroli II. Neapolitanorum regis filius; qui viuo patre Calabriae dux fuerat, post eius mortem regio diademate ab Clemente v. Pontifice Max. apud Auenionem insignitus est. Ecclesiae Vexillifer creatus, Ferrariam Pontificis imperium aspernantem, armis ad officium coëgit. Ab Henrico inde Lucemburgensi Romanorum Imperatore, quia Florentinos

Imperatoriam Maiestatem contemnẽtes, subsidio iuuisset, imperij hostis declaratus; & Friderico Siciliae regi bellum aduersum eum gerendum, commissum est. Sed Robertus Henrico Imperatore paullò post ex veneno moriente, Friderici conatus facilè repressit: & mox Friderico quoque mortuo cum Petro II. Siciliae rege Friderici filio, multa bella gessit. Florentinis, qui ab Ioanne Boëmiae rege, bello premebantur, opem tulit: ijsdemq́ue petentibus Carolum filium dominũ dedit, vt Castrucij tyranni Lucensis, arma reprimeret. Is

deinde Carolus cùm patri subsidio venisset ab Ludouico Bauaro Germanorũ Imperatore timenti bellum, in itinere morbo correptus interijt. Non euasit Robertus Ioannis XXIII. Pontificis Maximi, anathematis notam. nam quum foedus inijsset, cum alijs Italiae Principibus, contra Boëmiae regé cui fauebat Pontifex, ipse cũ alijs diris deuotus est. Paullô antequam è viuis excederet, Ioannam ex Carolo filio neptẽ, Andreae Ludouici Hungariae regis fratri, vxorem dedit, eosq́ue testamento successores
h 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer