Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

73.

74.

Margin note:

A

INTERREGNVM IN SICILIA FVIT, nunc Saracenis, nunc Graecis, regnum insulae occupantibus. Saraceni ad extremum Siciliam, victis Graecis, obtinuerunt.




    BVLCHAR Saracenorum primus in Sicilia rex fuit: quum prius Saracenorum in Africa reges, per praefectos Siciliae regnum administrare soliti essent. Is multa bella contra Constantinopolitanos Imperatores gessit: Calabriámque & Apuliae partem eisdem ademit.


    APOLLOPHARVS secundus rex Saracenorum in Sicilia fuit. Huic cum

primo dissensio & inde bellum cum fratre minore Aphocapse ortum esset; Graeci ea occasione vsi, Siciliã inuaserunt, quibus dum obsistere Apollopharus pace cum fratre facta, conatur, & Messanam, quam Graeci occupauerant circumsidet, occiditur. Post mortem eius, cum Saraceninouo ex Africa supplemento aucti, Siciliam recuperassent: iterum insulae possessione, Nortmannorum principum virtute exuti sunt; & Sicilia Nortmannorum facta.

75.
NORTMANNORVM IN ITALIA ET SICILIA COMITES, DVCES, ET REGES.


    TANCREDVM Altae Villae in Nortmannia Comitem, quidam Guilielmi,

alij Roberti filium scribunt. Huic ex duabus vxoribus duodecim filij fuêre; nempe ex Moriella Sarnus, Gothifridus, Drogo, Tancredus, Malogerius, Alberedus, Gothifridus secundus & Frumentinus: ex Fresenda autẽ secunda vxore, Guilielmus Ferròbrachius, Robertus Guiscardus, Hunnisridus, & Rogerius Bossus. Igitur Tancredus cùm ad tam numerosam sobolem alendam, non sufficere Comitatus sui opes nõ

ignoraret; in Italiam cum liberis suis Sergio IIII. Pontifice Maximo, anno autem à Christo nato M IIII. migrauit. Ibi aliquot annis diuersis sub principibus stipendia quũ meruisset, Guilielmumq́ue Ferrobrachium testamento reliquis filijs praefecisset, obijt.
    GVILIELMVS FERROBRACHIVS cum Nortmanninullis adhuc certis sedibus per Italiam vagarentur, Georgij Maniaeis Constantinopolitani Imperatoris praefecti, signa, cum alijs Italiae principibus viris, cõtra Saracenos sequutus

est. Conuenerat inter eos, vt Sicilia capta, in eam namque expeditionem moliebantur praeda, & agri, vrbésque de hostibus captae Aequaliter diuiderentur. Sed cum

Maniaces (Malochum Blondus vocat) pacta non seruasset: Guilielmus indignitate rei accensus, Apuliam tum Graecis parentem inuasit, Maniacéque quiauxilio suis accurrerat acie superato, tota Apulia & Calabriae parte potitus; primus Nortmannorum Apuliam sub comitis titulo tenuit. Obijt annoa nato Christo M XXXIX .


    DROGO Tancredi ex Moriella vxore filius, Guilielmo fratri in Comitatu Apuliae successit: quamuis sint, qui excluso Guilielmo, ab Drogone initium Nortmannorum comitum sumant; eumq́ue pulsis Apulia Graecis primum Nortmannorum in ea fixisse sedes prodant. Drogo in principatus sui initio, ab Graecis proelio victus, & magnae Apuliae parte spoliatus est: sed mox reparatis copijs Graecos victoria exultantes, adortus, superatos acie finibus suis eiecit. Inde cum iam per annos vndecim comitatum Apuliae tenuisset: Visonis Apuli coniuratione, interijt.
h

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer