Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

69.

70.
HVBERTI GOLTZII
GOTHORVM, SARACENORVM,
NORTMANNORVM, SVEVO-
RVM HISPANIARVMQ. REGVM QVI
VTRIVSQ. SICILIAE REGNVM TENVERVNT,
ELENCHVS.

71.
GOTHORVM IN ITALIA ET
Margin note:

B

SICILIA REGES.




    ODOVACER Herulorum rex, Oreste Augustuli Imperatoris patre interfecto & tota Italia occupata, ab Romanis rex Italiae atq; vrbis Romae salutatus est: X.Kal. Septembris, an. ab vrbe condita MCCXXVIII. Augustulo qui vix annum imperium in Occidente tenuerat, eius metu se abdicante. Is demum ab Theoderico Gothorum rege aliquot proelijs victus, & intra Rauennam per triennium obsessus; cùm rerù inopia victus se dedidisset, postquam per annos XVI. menses VI. & dies XIII. in Italia regnasset; iussu Theoderici occisus est: III. Nonas Martij, annoa Christo nato CCCCXCIIII.


    THEODERICVS AMALVS, Theodemiri filius, Valamiri nepos, primus Gothorum in Italia rex, victo & occiso Odouacre, & tota Italia in potestatẽ redacta;

ab Romanis rex salutatur. Is successu fortunae vsus, mox Siciliam, quam quasi praemium belli in medio positam videbat, inuasit, neminéque repugnante subegit. Inde contra Francorum regem, pro V Vestrogothis cognatis suis arma sumsit, caesisq́ue triginta Francorum millibus, Vasconiam ijs ereptam, Almarico V Vestrogothrum regi restituit. Regnauit post Oduacris caedẽ annos XXXIII. mẽses V. & dies XXVIII. obijt IIII. Nonas Septembris anno a Christo nato DXXVI.


    ATHALARICVS AMALVS, Eucharici filius, Theoderici regis ex Amalsuentha filia nepos, auo mortuo, sub tutela matris Amalsuẽthae in regnis Siciliae & Italiae successit. Huius ingenium cùm ab educatoribus corrumperetur, multi eorum iussu Amalsuẽthae reginae interfecti sunt. Regnauit cum matre annos VII. mẽes X

dies XXVII. obijt III. Kal. Iulij, anno a Christo nato DXXXIIII.


    AMALSVENTHA Regina, Theoderici regis filia, Eucharici vidua, primũ cum filio Athalarico octennium ferè regnauit. sed eo fatis sublato, cum imparem se tot regnis administrandis videret: Theodahatum cõsobrinum suum regnisocium fecit. Multa de hius feminae virtutibus ab auctoribus produntur: summam eminuisse tum in vultu tum in verbis eius maiestatem: virtute praeditis comem & humanã, delinquentibus seueram & rigidam fuisse; praeterea calluisse eam omnium ferè gentium linguas, & Latinis, Graecisq́ litteris etiam ad miraculum eruditam fuisse. Theodahati scelere occisa est dum eius rapacitati & auaritiae se opponit.


    THEODAHATVS AMALVS, tertius Gothorum in Italia & Sicilia rex, primò cum Amalsuentha regina, eáq; demum occisa solus regnauit. Nihil ab hoc

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer