inuasisset, opera & virtute Cosmi Medices Florẽtinorum principis qui Senogalliam (nunc Senas aut vocabulo detruncato, aut alia ratione nuncupãt) eo tẽpore obsidebat magna cũ Turcarũclade ab Italiae maritimis oris depulsus est Reiectus ab Italia Dragutus quum in Corsica aliquot vrbes, & duas praecipui nominis frustrà tentasset, in Sardiniam classem suam hostili animo appellere conatus, a praesidiarijs vicinorum calamitate praemonitis, magnis viribus repulsus est. Hactenus quis Neapolis & Siciliae status sub Caroli Quincti Augusti auspicijs fuerit, compẽdio nos esse cõplexos ar bitramur, nunc qua occasione viuo patre in vtriusq; regni potestatem, Philippus filius raro & memorabili tamẽ ad omnem posteritatem exemplo successerit, paucis perstringemus. Eduardus fraudéne suorum an domestica seditione, aut arcanis aulae suae perierit ijs quibus haec curae sunt examinandum propono: Eduardo mortuo in
Margin note:
PHILIPPVSMABIAM ANGLIAE REGINAM DVCIT.
Angliae reginam Maria, inuitis regni Aemulis procerum suffragijs surrogata est. Hanc
Caesar Philippo filio qui post Germaniae inferioris prouinciarum inaugurationes in Hispaniam redierat, tum amissa priore coniuge caelibi, in vxorem collocauit. Ceterum vt ad dotale regnum, regiam quoque auctoritatem & publicam regni potestaé
filio adiungeret, eundem nuptiarum die per legatum suo nomine, Neapolis regem
Margin note:
PHLIPPVS NEAPOLIS REX SALVTATVS.
salutari iussit. erat is annus a Christo nato vltra millesimum quinquagesimus quartus, atque ab eo tempore(quod hîc quoque memorandum ob posteritatis memoriam est) initium regni Nea politani acceptum in acta publica referr coepit. Proximo
inde anno ex Anglia Philippus Neapolianorum rex(paullòante etiam a patre Caefare Mediolariensis Ducatus prouentubus auctus) in Flandriam traijcit & Bruxellis a patre Caesare, Hispaniae, Siciliae & Indiae regnis, cum omnium ordinum aggratulatione inauguratur. Ceterum vt Siciliae historiam vsque in hoc seculum vti instituimus
Margin note:
PHILIPPVS HISPANIAE, SICILIAE ET INDIAE REX.
prosequamur, missus est in Siciliam Fridericus Enriquezius Philippi designati a patre nomine legatus, vt fidem noui regis nomine daret & acciperet. Tam auspicata
& laeta rerum in regno Neapoliano & Siculo initia Paullus Quartus Pontifex Max. turbauit, qui ad vendicandum Ecclesiae Romanae ius regni Neapolitani, Philippo regidifficile & impeditum mouit bellum, accessit ad ea incommoda quod Hẽricus Galliarum rex Belgicas Philippi prouincias vt eum bello diuersis EuropAe part bus distineret, inuasisset & Duacum Artesiae validam vrbem per insidias, sed frustrà tentasset. mox idem quoque rex vt Pontificis partes foueret, Ducem Guisianum cum copijs (XII. peditum duo equitum milia fuisse scr buntur) in Italiam misit: deditq́ue ei in mandatis vt Mediolanum ex itinere tentaret, & Neapolin inuaderet. Philippus vt Põtificis conatum reprimeret Albanum ducem ipsi cum imperio & exercitu opposuit. Is vt Pontificios ad sua defendenda distineret, Ostiam occupat. Neapolitani vt Gallorum motus frãgerent, in belli sumtus regi Philippo vicies centena millia aureorum
contribuerunt. Interea Philippus vt Gallos ad sua tuenda conuerteret, Sabaudiae ducem Belgicarum prouinciarum & Germaniae inferioris Proregem cum validissimis copijs in Veromanduos immittit. Is nec opinantibus Gallis Fanum Quintini arcta obsidione circumsedit cuius obsessae fama, regem Henricum ad ferendam fuis opem excitauit, miffusq́ue est ad soluendam obsidionem cum valida Germanorum, Gallorumq́ue manu, Anna Mommerancius equitum magister (quẽ domestica lingua Conestablium vocant.) Sed istae Gallorum copiae ab Sabaudiae duce fusae, fugataeque, ipséque Connestablius viuus in nostrorum potestatem vnà cum filio redactus est, itidẽ Reyngrauius Germanorum peditum ductor, alijque aliquot Galliae pro ceres capti sunt. sub finem verò Augusti Fanum Quintini aliquamdiu bellicis tormẽtis verberatum magna vi expugnatur: classis regiae praefectus(Ammiralium vocant) viuus in potestatem venit: eodem victoriae cursu Haymim opidum & arx Casteletũ nomine ad imperium coacta sunt. Galliarum rex Henricus tot simul cladibus fractus