Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

66.


annos quatuordecim in regnum Ahenobarbo armis deiecto restituerat: idemq; paullòpost Amethi filij sui fraude regno exutus; Hispanorum auxilio recuperare amissa conatus erat; sed victus acie, in filij potestatem viuus deuenerat, cuius iussu oculis orbatus, fuga tandem Panormum elapsus est, ibidemq́ue aliquot annis exsulauit, quousque quincto demum anno in hac expeditione, quae partim vt in regnũ denuò restitueretur, suscepta erat, excedere. Dragutum fuga elapsum Auria ad Meningem isulam quae veteribus Lotophagites nunc Gerborum vocatur, classe obsedit: sed is ex incremento maris elabendi occasionem capit; angustumq́ue & vadosum Aestuarium tumescentibus vndis superans elusis obsessoribus euasit. Eodem tempore octo ex classe nostra triremes, ιuxta Lopadusá insulã tempestatibus afflictae perierunt. Classis interea a Turcarum principe, vt res repetitum veniret, missa Sene Bassa praefecto haud procul a Messana appulit: is cum Vega ob Aphrodisium captum de violatis a

Caesare indutiarum, quas in triennium pactus erat legibus conquestus, Aphrodisium sibi per iniuriam ereptum reddi postulauit: ceterum quum a Vega nihil benignè responderetur, Senes, quum frustrà Catanam sese tétaturum videret, in Augustam se cõuertit, vrbemq́ue a ciuibus metu desertam in cendit, arcémq; imbecilli admodum praesidio munitam capit & diripit. Hinc Melitensium agris ferro, flammáque depopulatis, vrbem ipsam strenuè propugnantibus Rhodijs equitibus per octiduum frustrà oppugnauit. indéque repulsus Gaulon siue Gaudon insulam (vtriusque enim scripturam probatissimι auctores adprobant) nostro saeculo Gozum dictam aggreditur. ceterum vim, alacritatémque propugnantium sese metuere simulans, inde digressus, in altum prouehitur: & ob eius discessum securos, noctu reuersus, ex improuiso opprimit, oppidumq́ue diripit. Inde in Africam flectens Tripolin Rhodiorum octingentorum praesidio firmatam, quaeq; iam quadragesimum annum Christianorum auspicijs

tenebatur, Galli cuiusdam proditione occupat. Sequenti deinde anno Solymannus Rustanum Bassam cum centum viginti triremium classe Henrico Francorũ regi ex foedere in subsidium mittit, vt Neapolin opera & artibus Salernitani principis (is a Caesare cum aliquot cõiuratis ad Gallum defecerat) regis Henrici auspicijs inter ciperet. Sed proditionis & coniurationis cõsilijs per indicium Mormini cuiusdam patefactis, ea Turcarum expeditio, quamuis Andreas Auria amissis septem triremibus profligatus esset, vanum exitum habuit, domumq́ue ingloria redijt. Enimuero Salernitanus etsi prima nõ ex voto cessissent, tamẽ Turcarum principê adijt, vt eiusdem classis reditum in Italiam sollicitaret. benignis auribus excepta sunt transfugAe vt libera cõsilia; placuitq́ue Dragutum praefectum circa proximi anni solstitium mittere. classis itaque octuaginta triremιum omni apparatu bellico & instrumẽto nauali instructa, Draguto vt imperatori; Salernitano vt legato creditur; qui Ionio mari

superato ιmpetum in Locrẽsium oras faciunt, eásq; depopulati in Siciliam deflectunt, Leocatam ad Gelam fluuium sitam, ex improuiso occupant & diripiunt, ab Sacca(ea olim Himera fuit) Amodei praefecti stratagemate repulsi sunt. is enim vt fiduciã sui cõtra hostium vim & apparatum fimularet, patere vrbis portas iussit, omniaq́ue compita tympanis clãgoréque tubarum perstrepere: ipse cum exiguo quem habebat equitatu vrbem egressus, per oliueta quae densissima eodem loco, quo hostes imminebant colebãtur; frequenti cursu flexuque viarum vndique sese cum suis ostẽtabat. Turcae, magnas Amodeo adesse copias suspicati, omisso oppugnandae vrbis cõsilio, e Sicilia soluerunt, & Italiam repetẽtes depraedata Ilua insula in Corsicam descensionem faciunt, Bonifacium arcem loco munitissimo & firmissimo sitam, expugnãt, & Gallorum ditioni subijciunt. Dum haec circa Italiae oras, insulásque Tyrrheni maris a Draguto geruntur. Auria Caesaris praefectus, sexaginta triremium classe cõtra ipsum prouectus eius impetum fregit. Proximo inde anno quum Dragutus Herculis portum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer