Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

9.


DANIELIS ROGERII ANGLI.

Agnosce effigiem, qui mercurialibus orsis
Helladi quiq́ue faues, quiq́ue faues Latio.
Haec illa est, GOLTZI , celebris pictoris imago,
Sculptoris celebris quae simul ora refert.
Doctus is arte suâ scalpris animare metalla
Pingere quaeq́ue vides cuncta colore potens
Palma sed ista minor tantis virtutibus, vnus
Quas vel ab ingenio, quas vel ab arte colit.
HVBERTAS prisci redijt quo vindice SAECLI ,
Maiorum virtus quo duce rursus adest.
Qui pariter Graiûm nobis pariterq́ue Quiritum,
Omnigenas proprio Marte reclusit opes.
Ciuibus adscripsit quem maxima Roma superbis,
Admirata decus, vim, geniumq́ue viri.
Praemia promeritis sed si daret Aequa, referret
Qualem Zenoni Cecropides statuam:
Eius & ora dicans, digno mactaret honore,
AEreus vt qui nunc AVREVS illeforet.

IN NVPTIAS HVBERTI GOLTZII SIVE
AVREI ET HVBERTATIS AVREAE ,
FRANCISCI MODI EPITHALAMIVM.

Perpetuum cupiens sibi virginitatis honorem
HVBERTAS , matris se abdiderat latebris.
Nequiquam clamante illa, mihi nata nepotes
Debes, & debes nata mihi generum.
Pertendensq́ue alta tectum sub rupe locarat.
Tectum erat Aeternis cincta specus tenebris.
Etiam, ter centum bis ter geminauerat annos,
Non vmquam vlli homini, non ibi visa deo.
Cum genitrix, natam in tenebris maesta vsque morari,
Lumina fert, toto per quod in orbe patet.
Auctoremq́ue videns operis, dare idoneus Aeri
Hic vitam; hic tibi vir filia dixit erit.
Nec mora, diuae illum perduxit ad vsque latebras
HVBERTATIS eam flectere posse rata.
Adq́ue humiles iam verba preces satis apta pararat.
Nil opus est precibus filia mater ait.
Huic ego laeta viro propriam me sponte dicabo,
Deq́ue meo nomen nomine habere sinam.
Totq́ue petita procis olim, nunc hunc peto, solus,
HVBERTATE Dea hic coniuge dignus erat.
Finierat. iungunt dextras, & foedera firmant.
Dos est, antiqui quidquid vbique latet.
Hinc est, ROMANI quod prisca potentia regni
Qualis erat, parua cernitur in tabula.
Hincsua SICANIAE en redierunt nomina terrae.
Hinc suus & GRAECIS forte redibit honos.

a 3 ORNA

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer