Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

63.


ignem concepisset, & socij nauales aut caesi aut vulneribus confecti essent, sese Doriae dedidit. magna clades eo die ex temeritate Proregis accepta est, & res Neapolitana in magnum discrimen praecipitata; quum classe exsuti a maris commercio interclusi essent, quare vt annonae consulerent, vrbem ab inutiliturba exonerarunt & iam spes Lotrechio creuerat, quia & litterae interceptae erant quae Caesaris auxilium in extrema rerum inopia petebant; & pestilitatem in vrbe obsessa grassari nunciabant necminore omnium rerum difficultate in castris Gallorum laborabatur, & euulgato per exercitum morbo militum numerus & morte & fame diminuebatur. Sed his tam aduersis rebus, Lotrechij pertinacia expugnari non potuit, qui neque nouos in supplementum milites conscribebat, neque eorum consilijs qui meliora suadebant acquiesoebat: quare operaeprecium est ex hoc euentu obseruare, quanta cum pernicie multorum pec cent ij qui suo consilio contenti, arrogantia quadam vt primas tenent, ita & consiliorum

suorum praerogatiuas vrgeant. Lotrechius enim & si ιmperator longa rerum experientia confirmatus, maximáque apud suos in auctoritate esset; animo tamen elatiore & imperioso quàm ducem deceret erat; quae res & ipsi & cunctis exitio fuit. Dũhaec apud Neapolim geruntur, Veneti diuersa parte Apuliã, secundum Hadriatici maris litora; captis aliquot vrbibus infestabant. Andreas Doria classẽ Genuae subduxerat ibidémque duces a Philippo (vt memorauimus) captos benigne ex ceperat; ipséq; aut Marchionis Vasti consilio peisuasus, aut animi dolore, quia se a Galliarum rege negligentiùs haberi angebatur, ad partes Caesaris transijt. Neapoli omnium rerum inopia crescebat, vsqueadeò vt toto mense Iulio nihil frumenti subuectum, nullus panis vsus esset, sed in Gallorum castris pestilitas iam latissime saeuiebat, & Lotrechius morbo oppressus, nulla imperatoris munia obire poterat, adhaec miles prae stipendiorum inopia dilabebatur, obsessi cumequitatu erumpentes hostium commeatum intercipiebant,

& eò inopiae Gallos redegerant, vt non minores ipsi difficultates, quàm obsessi experirentur. Interea Lotrechius ex morbo hominem exuit; atque quum nemo iam in Gallorum castris cum imperio esset, quin morbo oppressus decumberet, placuit obsidionem noctu soluere & auersam petere. Sed Caesariani de hostium fuga per exploratores edocti erant, itaque itinere praeoccupato Gallos fundunt profligántque; Petrum Nauarrum & aliquot militum Tribunos capiunt. Marchio Salutiarum diuerso itinere cum magna copiarum parte Auersam interea incolumis peruenerat, quem Caesariani eo dem impetu sequuti ad dedicionem cogunt, militésque exutos armis, dimittunt. Ita Neapolitano regno a Gallorum armis liberato; Genua quoque paullòpost Andreae Doriae, ciuis sui virtute, Gallorum imperio erepta, in libertatem

vendicat, & in Caesaris cliẽtelam sese tradit. Interhaec ipse Caesar in Italiã venit, pacéque cum Pontifice, Galliarum rege & Venetis facta, & Francisco Sfortia



in Mediolanensem principatum restituto, Bonoiae a Pontifice Clemente VII. coronatur. inde Florentiam in Pontificis potestatem redigit, & rebus Italiae compositis in Germaniam profectus, Augustae Septem - virorum comitijs Ferdinandum fratrem

suum, in regem Romanum cooptat. Mox Turcarum imperatorem qui superiori anno à Vienna quam expugnare tentauerat depulsus, Pannoniam vastauerat, cũ magnis copijs in Austriam reuersum, contractis in vnum totius Germaniae viribus, militéque veterano ex Italia & Hispania accito deterritum eo apparatu, redire ad suos inglorium coëgit. Inde in Italiam profectus, Bononiae iterum cum Pontifice colloquium habuit, deductis militaribus praesidijs, Italiae vrbes multis belli incommodis adflictas recreauit. Interim Andreas Doria Coronen & Patras Peloponesiacas vrbes expugnatione capit, Turcarum classis praefecto Himerale, quia viribus impar erat, naualis proelij aleam subterfugiẽte. Inter prodigia relatum est, quòd per triẽnium citra Tropicum Cãcri ter crinita sidera apparuerint, quorum primum mense Iunio, alterum
g

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer