Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

60.


elapsus est. Guilielmus Vigintimilius Panormi praefectus, quum simulato pauore & fauore coniuratis securitatem praebuisset, eos incautos cum Squarcialupo caede praeoccupat, & per compita viarum praesidia, vt plebis conciliabula conuentusq́ue distineret, opposuit: tormenta bellica quibus populi audacia crescebat, in arcem conuehi iussit; atque eo facinore seditionem, quae per triennium & menses sex Siciliam varijs cladibus & intestinis malis turbauerat oppressit. Ceterum quum Carolus maiores ex Pignatelli litteris in Sicilia motus metueret, V. M. pedituin; mille equites eidem in subsidium misit; quibus stipatus proscriptione, Aediũ demolitione, laqueo, gladio, noxios, aut profugos seuerissimè puniuit: Carolus compositis Siciliae rebus, eos qui capita cõiurationis oppresserant premijs affecit, Pignatellum proregia potestate donauit; Hugonem classis suae praefectum constituit, qui quum Algerium Mauritaniae

Caesariensis opidum obsideret, foe dissima ex Septcmtrione tempestas sub finem

Augusti oborta, classem eius afflixit; & viginti naues aut lacerauit aut depressit, quinque militum millia varijs casibus perierunt. Hinc quumille cursum in Ebusum Hispaniae insulam flexisset, atque ibιdem per aliquot dies supplemento copiarum & instrumento nautico classem instaurasset, Drepanum petiturus, anouem Piratarum (Saraceni erant) triremibus inuaditur, atque e piratarum manibus, difficili admodũ pugna, sagitta in ore percussus sclopeto in humero cõfixus, elapsus est. Saraceni piratae in Calabriam traiecerunt Rhegiumq́ue magno cum impetu occuparũt, & turbam puerorum femininiq́ue promiscui sexus ab arcis praesidio, ne simul admitteretur hostis exclusam, ad seruitutem rapuerunt. At Hugo classis regiae praefectus LilybAeo solueus Lotophagiten insulam petijt, eámque magna vi expugnatam regi Hispaniarum vectigalem fecit. Ab ea victoria reuersus, proregia potestate in regno Neapolitano donatus est. Interea Carolus Hispaniarum rex Maximiliano Imperatori Septemvirorum

suffragijs nõ ijs quidem obnoxijs, sed liberis, & a principe Senatus Saxoniae Duce in suum locum surrogatus, successit. censuerat ille e republica futurum, si Carolum principem magnae indolis, florẽtis Aetatis, & potentia maximum, Austriaeq́ genti, ex qua tot iam reipublicae salutares Augustos creauerant connexum, Caesaiem renunciarent. Septemviri, sequuti eius auctoritatem Carolum in Hispania absentẽ

Caesarem Augustum decernunt. Referebatur inter prospera eius diei omina, quod pridie Natalis sui Carolus, & eodem Aetatis suae anno, quo Augustus Consulatum acceperat, Caesar salutatus esset; nec auspicijs id improsperis praesenserunt, vterque enim pridie quàm vicesimum expleret annum, summos in republica honores suscepit,

& res maximas, pace bellóque gessit. Ceterum Caroli Quincti vitam & res gestas victoriarumq́ue tropAea per habitati orbis partes erecta tantique principis virtutes tam arcto compendio nõ adstringemus, sed ea tantum quae ad Siciliam & Neapolin,

vt locus postulat, pertinẽt, summaria enumeratione complexuri sumus; cui nõ numquã vt obuia erunt veluti per Chronologiam praecipua quaeque a Carolo Caesare, aut auspicijs ιpsius fortiter & feliciter gesta, inter serenius. Siciliae rebus per Pignatellum Proregem (vt memorauimus) compositis, Fridericus, Vincẽtius & Caesar fratres, cognomẽto Imperatorij (Imperatoria familia inter nobiliss imas Panormitanorum recensebatur) Romae tum exsulãtes, Siciliam in Francisci Gallorum regis potestatem redigere conati sunt; adiuti in eo opera Antonij Columnae, qui Francisci au spicijs bellum in Insubria gerebat. pertraxerunt quoque in partes suas, Fridericum Patellium Cameratae comitem, ob ademtam sibi Motucã Caesari infensum. Ceterum cõiuratione quorumdam indicio detecta. Imperatorij fratres, Camerataeque comes Fridericus & aliquot alij eodem scelere cõtacti, varijs supplicijs temeritatis & perfidiae suae pAenas luerũt. Sub id tempus respublica Christiana grauissimum à Solymãno Turcarum principe detrimentum accepit, quum superiore anno Albam Regalem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer