Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

59.


quum ob rerum gestarum gloriam, nihil Garziae nobilitati aut generi cedere vellet; alter imperare alter obedire nollet; discordibus consilijs semet impediebant, mox etiam Garzias cum hoste irruente congressus, & ab Nauarro desertus, trucidatur, & co piae, quae siti & Aestu solis torrebantur, Maurorum vndique insultantium impetu deletae sunt. Nauarrus ob remsuo vitio male gestam omni imperio a rege exsutus, ad Gallorum regem defecit. Ceterum quum milites qui cum Nauarro Maurorum manus euaserant apud Panormum expositi essent, ijq́ue, fame, egestate, & stipendlorum inopia fract ad rapinas dilaberentur, ciuium in se arma concitarunt: & exijs primo impetu ad ducenti caesi sunt, latiusq́ue saeuitum fuisset, nisi Hugonis Proregis auctoritas plebis impetũ sedasset. Sicilia inde varijs in locis tũ

ob adulteratae monetae fraudem, tum ob vectigalia in cibum imperata, tum ob partium studia ad res nouas spectabat; ceterum Proregis diligentia & procerum fauore is motus



antequàm vlterius serperet sopitus potius quàm oppressus est, Cum namque nunciatum esset Carolum Austrium Ferdinandi Catholici morte, in Siciliae regnum hereditate successisse, Siculorum nouae seditiones eruperunt; initiumq́ue turbarũ inde ortum est; quod rege nouo, Hugo Montecatinus eius auspicijs pro regiam potestatẽ,

nisi noua auctoritate regis Prorex declaratus, administare aut gerere non posset. Excesserat e viuis Ferdinãdus Catholicus Madrigaleij in agro Guadalupiano, vitae LXV. regnorũ X LII. anno, VIII. Kal. Februarij. quod postea quã Panormi (vt memorauimus) nunciatum est, Panormitani grauissimam aduersus Hugonem vt sese de eius libidine, au aritia, atque crudelitate vlciscerentur eum potestate deijcerent, seditionem mouerunt. Hugo autem etiamsi ipsi ex S. C Panormi proregia potestas prorogata erat, tamen sibi suisque rebus metuens, vt plebem molliret vectigalia remittt; nexos ob fiscumsoluit. sed ea metu expressa beneficentia plebem non solũ nõ mitigauit,

verumetiam infensiorem illi reddidit: eóque furoris prolapsa est, vt Hugonẽ veluti reipublicae grauem per vim Panormo expellerent; quem Mamertini benignè exceperunt, & proregia potestate ipsi per senatus decretum prorogata omni honore & officiorum genere prosequuti sunt. Reliquae verò Siciliae vrbes, Panormitanorum facinus sequutae, ab eodem defecerunt. Interea & apud Messanenses tumultuatum est, & plebeij a Patricijs honorum communicationem extorserũt, ita vt quatuor Patricijs magistratibus duo pari potestate e plebeis adlegerẽtur. Carolus dum in Sicl aeius regni auspicia ad eum quem diximus modum turbabãtur, in Belgica erat, atque vt a Prorege de earum rerum statu certior factus est; Didacum Aquilam vt de seditione inquireret, in Siciliam legatum misit. qui Procerum cõsilium sequutus, Hugonem ceterósque qui tumultuum auctores habebantur ad regem suum proficisci, & ad eius tribunal de ipsornm cõtrouersia & turbarum caussa referre iussit. Carolus quum de Hugonis & legatorum cõtentione cognouisset, Hectorẽ Pignatellum in Siciliam misit, vt motus insulae ex suo decreto componeret. Is Panormi benignè exceptus, procerum nonnullos Neapolin specie honoris (hoc enim in arcanis aulae mãdatis habebat) ablegat; suspicionem ea res vulgò mouit, quasi illi ad supplicium Raimundo Cardonio proregi, nõ autem ad iudicium trãsmissi essent, qua occasione seditiosi nouas iterum res moliri coeperunt; vsqueadeò vt ne eos quidem a furore reuocaret, quod venia & obliuio praeteritorum per praeconem promitteretur; mouebat enim quod in ea lege XX. dissimulato nomine exciperentur, in quos à Senatu iudicatos animaduerteretur. quum itaque singuli, qui factionum principes fuerant, suo capiti metuerent, Luca Squarcialupio duce magistratum Senatúmque Panormitanum ad caedem de poscunt, & Curia effracta e latebris extractum trucidant, curiámque & obuia quaeque diripiunt. tam funestum per alias insulae vrbes exemplum eodem ferè tem pore perpetratum est. Pignatellus ad Mamertinos eo scelere non cõtactos fuga
f 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer