Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

58.


Ferdinandi filius Salamancae, ob cuius mortem per omnem Ferdinandi ditionem in

omnes formas luctus itum est. Interhaec Consaluus Magnus cum classe sexaginta triremium Cephalleniam insulam adgressus, eam deuictis Turcis expugnauit: victorq́ueinde

reuersus Gallos qui Appuliae & Calabriae quasdam adhuc partes occupabãt, expulit, & Neapolitanum regnum in potestatem Castellanorum regum redegit. Parta hac victoria, Ferdinandus virili carens prole generum sibi & tot regnorum successorem delegit Philippum Austrium principem florentis Aetatis & virtute commendatum, eidemq́ue filiam suam Ioannam collocauit. ex quibus Carolus Quinctus eius nominis Imperator, & eius in imperio successor Ferdinãdus orti sunt: qui maiorum suorum gloriam rebus gestis illustrarunt; & posteritati virtute sua & dignitatum fastigio praeluxerunt. nec obmittendum quatuor filias, easq́ue omnes reginas ex eisdem parentibus prognatas. Helionorã quae Emanueli Portugalliae, & inde Francisco Frãciae

regi collo cata est; Mariam quae Ludouico Hungariae regi; Elizabetham quae Daniaeregi Christierno & Catarinam quae Ioanni Emanuelis filio nupsit. Interea dum

Philippus cum Ioanna vxore principatus sui prouincias in Germania inferiore & Belgica obiret, Elizabetha eius socrus Methymnae e viuis excedens, testamento regnorum omnium curam Ferdinando marito suo commendauit. Ferdinandus peractis Elizabethae iussis, conuentu procerum indicto, eos in verba Ioannaefiliae iurare cõ pulit. Post biennium inde ab Elizabethae morte, Philippus, ex Belgica in Hispaniã appulit & consensu soceri, procerum ‘que suffragijs vnà cum vxore in regna Iegionis, Castellae, Granatae inauguratur, & Carolus eius filius sextum tum agens annum Castellae

princeps est designatus. Ferdinandus Hispaniae rebus I hilippo commissis, in Italiam cum altera quam duxerat vxore, ad componendas Neapolitanorũ & Siculorum res profectus est. Tam laeta omnium rerum auspicia post quartum ferè mensem



triste sidus, cometam vocant, turbauit. praelucebat illud mense Augusto or entem solem, subsequebatur occidentem, & circa arcticum circulum conuertebatur. subsequuta

mors Philippi regis portento tam atroci pranunciata creditur. excessit ille quum quartum regnaret mensem Burgis I V. Kal. Octobris, Aetatis suae anno XXIIX.

loanna regis morte consternata regni curam Francisco Ximenio Hispaniae Cardinali commisit; patrem ‘que Ferdinandum qui in ordinandis Neapolitani regni prouincijs occupatus erat; per litteras vt in Hispaniam morte Philippi regis perturbatam, & ab imperij maiestate destitutam rediret rogauit. Is sexto demum quam ex Hispania abierat mense, nondum compositis Italiae rebus, quum Ioãnem Nucham Sicilia proregem magistratu mouisset, eiq́; Ramundum Cardonium suffecisset; Neapoli discedẽs, Consaluum Magnum qui virtute & magnitudine sua, regibus formidini erat; secum

in Hispaniam, affectatiregni suspicione, aut certè Purpuratorum inuidia perculsus,

deduxit. Inter nauigandum Sauonae Ludouium Frãcir regem multa cuni comitate & mutuae beneuolentiae signis per triduum conuenit: Posthac in Hispaniam reuersus,

eam per sexennium post generi sui morten; administrauit; missoq́ue in Africã Petro Nauarro, per eum Oranum Mauretaniae vrbem, mox & Bugiam Numidiae opidum expugnat; & Africae litora infestat. Eodem ferè tempore & Messana per mensem vnum grauissimis terrae motibus (vsque adeo vt maxima pars ciuium in tabernaculis extra vrbem, ruinam veriti degerent) concussa est: & Cardonio Proregi

successor cum proregia potestate Hugo Montecatinus datus. Interea Nauarrus

Catholici regis imperator Tripolin deiectis inde Mauris primo impetu capit, vrbẽq́ue diripit. tam prosperum victoriae cursum, clades in peratorum ambitione in Lotophagitae (nunc Gerborum vocant) insula a nostris accepta interrupit. AEquali potestate imperatores a rege Catholico vt Gerboιum insulam deiectis inde Mauris liberarent, Garzia Toletanus Albani ducis frater; & Petrus Nauarrus creati erant, ??

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer