Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

56.


Alphonsus Neapolin arce, portu, fontibus, aquaeductibus, vijsq́ue constratis adornauit; & terrae motibus concussam instaurauit. atque quum annum Aetatis ageret

LXV. Iulio mense in arce Neapolitana excessit; anno postquam Neapolitano regno potitus erat, XVII. Ferdinandum filium spurium in regno Neapolis sibi successorem instituit. Is diu bellum gessit contra Ioannem Andegauensem praedicti Renati filium. Ferdinando successit Alphonsus iunior filius, qui a suis expulsus in Sicilia

Messanae diem clausit. Carolo tunc Octauo Francorum rege a partibus accito. Ceterum interea huius filius Ferdinandus Iunior, Ferdinandi Catholici Hispaniarum & Siciliae regis vicinum timentis aduersarium auxilijs adiutus, post varios magnosq́; Caroli conatus in regna per vim restitutus est. Huic absque liberis mortuo, Fridericus patruus successit; qui quum in suspicionem Regis Catholici indicio Lodouici Francorum regis venisset, ipsorum armis regno pulsus in Gallia exsulauit. Deinde

Gallis post varios belli motus expulsis regnum in Feιdinandi regis potestatem redactum est. atque haec breuibus de Ferdinando eιusq́; posteritate enumeranda hoc loco nobis fuisse putauimus. Quod ad Alphonsum pertinet, is virtute sua omnibus sui saeculi principibus caliginem induxisse proditur, coluit enimnon solum bellica virtute illustres, sed & felicia sui saeculi ingenia, liberalitate, hospitio & beneficijs prosequutus est. commendatur prudentia, beneficentia, pietate, doctrina, clementia huius praeclaregesta sapienter & argutè dicta; quasi non regis tantum, sed etiam praestantissimi Philosophi a clarissimis auctoribus celebrata sunt. Statura fuit mediocri, colore suppallido, vultu laeto, oculis fulgentibus, naso aquilino; crinibus nigris, in dicendo tersus,,

breuis ac venustus; in respondendo salsus & argutus. Ipsi in regnis Aragoniae & Siciliae, Ioannes frater successit: ad quem & propter Blancam vxorem Nauarrae ditio peruenerat. Ioannes & viuo patre Ferdinando Siciliae Prorex & Architalassius fuerat,



ex Blanca filium genuit Carolum & Blancam vxorem Henrici Nauarrae Principis ac Helionoram, virum fuisse clementia, liberalitate, ac pietate commendatum inuenio. Siculi habito apud Calatam Hieronis conuentu, legatos ad eum destinarunt, Simonem Bononium Panormι praesulem; Raymundum Moncatam Adranij comitem, Antonium Lunam Calatabellottae comitem; qui in Hispaniam profecti in eius verba iurarent, & regiam potestatem ipsi deferrent. Post Blancae obitum Ioannes vxorem duxit loannam Friderici Castellae Architalassij filiã ex qua liberos procreauit Ferdinandum, & Ioannam Ferdinandi Neapolitanorum regis vxorem, Ioannam vxorẽ Nauarrae regno cum Proregia potestate praefecit; quod iniqué ferens Carolus priuignus, ad quem materno iure id regnum perueniebat, Neapolin se contulit & inde in Siciliam profectus biennio ibidem haesit. verũ inde ne res nouas per occasionem moliretur, a patre rcuocatus, custodiae traditur; sed mox procerum studio patri suo reconciliatus & liberatus, ter in patrem ac nouercam coniurauit, Barcinonensium opibus adiutus, ter veniam obtinuit tandem infelix Princeps seu febri correptus, seu vt suspicio tenuit per nouercam intoxicatus, Barcinonae moritur. oborta erat & eodem ferè tempore Messanae seditio. conspirauerant quidam ex plebe contra patricios, sed coniuratione quorundam indicio euulgata, auctores in vincula coniecti & ιussu Bernardi Richisenij Proregis, nequidquam tumultuante furiosius plebe, laqueo enecati sunt, in Colam quendam Tabutanum, quod arma coniuratorum domi celasset,

crudeli supplicio laniatis candenti forcipe membris, animaduersum est. Ioannes interea rex multis coniuratorum bellis fatigatus Ferdinãdum filiũ regẽ in stituit: cui exacto deinde triennio Elizabetham Ioannis II. Castellae regis filiam collocauit : quae Henrico & Alphonso fratribus praemortuis succedens, Hispaniam vlteriorem viro in dotem contulit; quam Ferdinandus eius (vt memorauimus) auus, ne iustitiam violaret accipere etiam oblatam noluerat. At Ferdinandus, priusquam Castellae regnum
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer