Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

55.


quatuor administrata est. Bellum ipse in BAetica contra Sarracenorum regem gessit, quem vsqueadeo varijs cladibus attriuit, vt eundem ad petendam pacem plerisque eius opidis expugnatis coegerit. Dehinc Ferdinandus dum ad Aquam-latam quod opidum x. millibus a Barcinone abest, agit, grauiùs ex calculi cruciatibus decumbere coepit. huc properè accurrit Alphonsus filius: nam Petrus aderat, duo, secundus ac tertius ille Ioannes, iste Petrus nomine, in Castella cum patruele degebant. Sanctius paucis ante diebus (sed pater ignorabat) calculo decesserat, paterno morbo, magnum Petri morienti Alphonsi praesentia solatium attulit. in huius ore, in huius colloquio, in huius pietate acquiescebat. hunc quamquam post se regnaturum, maximè tamen inter septem liberos suam mortem indoliturum affirmabat. quinque iam filios nuncupauimus,

duae filiae supersunt; quarum Maria Castellae regi; Eleonora regi Portugalliae collocata erat. Ceterum duobus ferè mensibus calculi cruciatu confectus, inter suorũ



colloquia & amplexus IIII. Nonas Aprileis defecit. Fuit autem Ferdinandus natura sublimi; sed a fastu remotus, animo intrepido, sed erga iustitiam reuerenti. In contumaces ac sontes seuerus: erga misericordia dignos clemens; ex rebus quidem bene

gestis gloriam captabat; verum natura pacis studiosior erat. Statura fuit proceriore, aspectu graui & suaui, colore candido. satis plenis ac robustis membris. Successit Ferdinando Alphonsus filiorum eιus maximus, cui ab animi excellentia Magnanimo

cognomen fuit. Is initio suscepti regni Petrum fratrem Siciliae Proregem & NAetinorum

ducem creauit. Dum Alphonsus Corsicam bello tentaret a Ioanna II. Neapolis regina quae Ladislao fratri in regnum successerat, accitus; in eius auxilium, (Ioána namq; a Ludouico tertio Andegauensium duce bello vexabatur) venit; & instauratis

in Sicilia viribus, auctáque classe, debellatis reginae hostibus, ab eadem ex auctoritate Ioannis XXIIII . Pontif. Max. in filium adoptatus, omnia pacata habebat; quum pauco post tempore mutato feminae mobilis animo, Ludouico Andegauensi in suum



locum surrogato, abdicatus, Neapolin vt ius suum armis prosequeretur, bello vexauit;

sed auocatus in Hispaniam vt auxilium Henrico fratri suo, tunc quidem a Ioanne Castellae rege capto, ferret, Petrum fratrem suum, classi copijsq́ue vt auspicijs ipsius bellum gereret, cum imperio praefecit, & ex itinere Massiliam ex pugnauit & diripuit, vt Ludouicum Andegauẽsium ducem a bello Neapolitano ad sua defendenda reuocaret; direptam Massiliam incendio consumsit. Inde in Hispaniam profectus & cum Ioanne rege reconciliatus fratrilibertatem restituit; regressusq́ue in Siciliam, parata & instructa classe Africam petijt, & Lotophagiren insulam quam nunc Gerborum vo eant profligatis inde Barbaris recepit, interea Ludouico Andegauensi defuncto, Renatus

eius frater ab Ioanna regina in spem successionis adoptatur, nec multo post quũ & regina decessisset, Alphonsus fratrem suum Siciliae praesicit. ipse ad Caietae obsidionem

nauigat; atque quum eam decimo mense obsedisset nauali proelio cum Genuensibus congressus vincitur, & cum Ioanne Nauarrensium rege & Henrico fratre, multisq́ue proceribus viuus in hostium potestatem venit. Capti ad Philippum Mariam Mediolanensium regulum qui cum Genuensibus contra Alphonsum bellum gerebat, deducti. & ab eodem benignè & comiter habiti, & sine redemtione liberati sunt. Alphonsus ad regnum Neapolitanum redijt: Ioannes & Henricus in Hispaniam pro fecti sunt vt militem conscriberent, & auxilia Alphonso submitterent. Alphonsus

inde Caietam recepit, ac post Renati eiusq́ue vxoris Elizabethae varios conatus & Eugenij IIII. Pontif. Max. frustratam operam, Neapolin obsedit. hic dum incautius quaedam extra vallum Petrus eiusdem frater explorat, bombarda percussus interijt.

Ceterum Alphonsus vrbem quum diu tenuisset obsidio, ιmmissis per aquaeductum quendam militibus capit, Renatus fuga in arcem nouam elapsus est, sed desperatis rebus, acceptisq́ue ex pacto decem aureorum milibus, arcem dedidit & in Galliam recepit.
f
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer