Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

7.

8.
IN EFFIGIEM HVBERTI GOLTZII
AB MELCHIORE LORICHIO EXPRESSAM,
LVDOVICI CARRIONIS BRVGENS. I. C.
EPIGRAMMA .


HVBERTI effigies non est tibi ducta, LORICHI ;
Hunc tua non facili scalpsit in Aere manus:
Historiae veteris Graecae forma atque Latinae,
Imo hoc Aere latet Graecia cum latio.

ANDREAE PAPII GANDENSIS.

LORICHI in Aeterno dum pingis GOLTZION Aere,
Das illi famam: nec minus ille tibi.

ADOLPHI MEK ERCHI BRVGEN S.I.C.

Pictorem pictor, sculptorem Teutona sculptor
Teuton, & historicum nobilis historicus,
Illum qui mores multorum vidit & vrbes
Is qui omnes terras & maria ambierat,
GOLZION expressit graphicè, prô Iupiter, arcta
LORICHIVS quantum quantus in hac tabula!
Omnia sic ambo similes, vtimagine eâdem
Goltzion hîc videas, Lorichium videas.
Alterius non ille manum sibi, nec sibi vultum
Optare alterius ista manus poterat.

IANI LERNVTII BRVGENSIS.

Quod, GOLTZI , mortale tui est tabula hac expressum;
Qualicet, artificis extulit ingenium.
Ast Aeterna tui potuisset pars quoque poni:
Ponere Mentoreo quam pote nemo opere:
Digna tenere oculos merito foret vnica & vna:
Digna teneie animos vnica & vna foret.

NICOLAI COLVII BRVGENSIS.

Non viuos Paphiae deae colores
Cois nobilis artifex in oris
Depinxit meliúsve doctiúsve,
Quàm sit GOLTZIVS artibus decorus
Expressus, graphica & manu celebris.
En qua sit grauitate frons verenda,
Qui vultu decor integro relucet!
An non ingenij omnia haec acumen
Promittant, variasque mentis artes?
Hîc vultus, oculos, & ora spectes,
Cuius mox sapies suauitatem
Mellitam ingenij huberesq́ue fructus.
Hic est GOLTZIVS artibus decorus
HVBERTVS, graphica & manu celebris.

DANIE

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer