regi desponsa est, nuptiae Messanae celebratae sunt; & Fridericus, quum eousque itinera ab hostibus & perduellibus obsessa liberum ipsi commeatum interclusissẽt, Panormum profectus & regio more diademate redimitur, & Antonia eius vxor, faùstis acclamationibus, regina salutatur. Fridericus inde cum regina Messanam, vna triremi vectus, scelere Henrici Rufi excluditur; nec hoc temerario eius ausui satisfecit; regem qui se Rhegium cum triremi subduxerat, noctu insequitur, eumq́; in potestatem redigere conatus, frustratur triremis namque remigum magno nixuimpulsa, regem
incolumem eripuit. ceterum regina ex pauore & consternatione animι in febrim
Margin note:
MARIA SICILIAE REGINA
.
incidit cuius vehementia septimo inde die exspirauit. Atq; quum Fridericus tertiam sibi vxorem, Bernabonis Mediolanensium reguli filiam despondisset, ante nuptiarum diem Messanae anno regni sui vndecimo, Aetatis XXIIII. mẽse Iulio è viuis excessit. moriens Artalio Alagonio Mariam filiam (vt ante eius mater testamento fecerat)
cum proregia Siciliae dignitate commendauit. post eius mortem quae ipso viuo sopita erant odia inter Alagonios & Clarimontios liberiùs recruduêre. Raimundus Moncatinus Clarimontanae factionis, noctu Catanam profectus (aberat namque
Margin note:
MARIA REGINA CAPTA
.
Messanae ad vrbis eius statum componendum Artalis) arcemque furtim ingreslus, Mariam nihil tale suspi cantem rapuit, & ad arcem Augustae transtulit. Artalis eιus facinoris nuncio consternatus, cum delectorum militum agmine Augustam, praesidiũ oppugnaturus, & Mariam liberaturus properat, & signiferos gregariosq́; ad celeritatem vrget. Sed Raimundus non ausus eius impetum exspectare, Mariam, triremi ad id à Manfrido Clarimontio Panormo missa exceptam, in Alicatae arcem, inde in Cateloniam transuehit, & ad Barcinonam exponit: eámque Martino, Martini ducis Albimontis
filio & Ioannis Aragonum regis nepoti collocat, qui Siciliae Rex in nuptijs
Margin note:
MARTINVS SICILIAE REX
.
fausta acclamatione salutatus est. Obijteo tempore Manfridus Clarimontius, cuius filius Andreas Panormi vrbis praefecturam occupauit. Inter haec Martinus pater,
cum filio Martino & Maria nuru in Siciliam vela facientes, Drepani benignè excepti & regũ aggratulatione salutati; à Panormo per Andream exclusi sunt. Enimuero Andreas paullòpost in potestatem redactus, & securi percussus, eius persidiae poenas luit, atque in eo gens Clarimontia, quae tot factionibus Siciliae viscera, tot cladibus rempublicam ob vnius foeminae contumeliam (vt suo loco exposuimus) lacerauerat, defecit. Vigintimilij, & Montecatini in regum gratiam recepti sunt. Panormum inde ingressi Martinus pater & filius, & Maria nurus reges salutantur, & filius eius cum Maria nuru regni auspicijs inaugurantur. communibusq́ue consilijs & opibus insulam intest inis bellis & seditionibus male multatam & cõuulsam pace componũt.
Margin note:
MARTINVS SENIOR ARAGONIAE REX
.
Artalius qui Catanam armis sibi vendicaturus metuebatur, vrbe cessit & in Acin se suasq́ue fortunas transtulit. Dum haec in Sicilia geruntur. Ioannes Aragonum rex fato functus est, Iolanta vnica filia superstite; Ioanni Martinus frater Albimontis dux
ex patris testamento & procerum suffragijs. in regnum Aragoniae surrogatur. Auctores habeo, qui Martino filium nomine Fridericum ex Maria natum scribant; atque eum dum sextum Aetatis suae annum ageret cum Aequalibus hastiludio concurrentem, cuspide circa frontem confixum, statim exspirasse; matrem prae animi dolore deinceps
contabuisse morboq́ue VI. Kal. Iunij consumtam & Martinum defuncta Maria, vxorem
Margin note:
MARIA REGINA MORITVR
.
Blancam Nauarrae iegis filiam duxisse. Inde quum pater eιus Aragoniae rex, qui Ioanni fratri praemortuo in rus regni successerat, inauguratus esset, & Sardinia eius imperium abnueret, Martinus eius filius, Siciliae rex in Sardiniam cum clasle & copijs
Margin note:
MCCCCIX. MARTINVS SICILIAM REX MORITVR.
profectus insulam armis in potestatem redegit; mox laboribus caelieius inclemẽtia, fatigatus, paucis post eam victoriam diebus extinctus est. Prodidêre quidam eius mortem adhuc immaturam, annumenim agebat tertium vltra tricesimum magnũ vbiq; luctum mouisse: obseruatũ quoq; ipsum infelici omine, (si quid omina praesagij