Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

45.

iniqua postulanti reuerentiam debere. sin vis inferatur, fas esse vt se suósque & ius

regni armis tueretur. Rogerium Lauriam qui alieniore animo in Fridericum esse coeperat & cõmeatum a rege ostensis Iacobi litteris petebat, non nisi datis vadibus sua negotia obire permisit: ceterum is vadimonio liberato fuga elapsus ad Iacobum trãsfugit. Iolenta interim cum fratris sui classe Romam deducta Roberto Caroli filio ex foedere presente Iacobo nupsit. Ioannes Lauria Rogerij patruelis qui nouis Siciliam motibus turbabat, proelio profligatus, ad Rogerium fuga elapsus est; & Rogerius qui id temporis copijs a Carolo a cceptis partes Friderici oppugnabat, opidis, quae per Siciliam tenebat exutus est. Ceterum quum is Cantazarium in Calabris opidum oppugnaret, Velascus Alagonius cum C C C. equitibus eundem D C C. equitibus stipatum, vulnere afflictum, profligauit, & obsidionem soluit. Iacobus vt fratrem suum ad libιdinem & voluptatẽ hostium communium vexaret, & bello infestaret, cum LXXX. triremium classe praefecto Rogerio Romam nauigat. Fridericus LXIIII. tri

remibus instructus praefecto Contado Auria Genuensi lustratis Calabriae litoribus Aenariam vtfratris sui cursum interciperet; aut eius classem inuaderet petijt. ceterum a fratre praemonitus, consultiûs ιpsum ad sua defendenda intra regnum se recepturum; vt eius vel iram molliret, an alia qua de caussa incertum in Siciciliam reuersus est. Iacobus Neapoli communicatis cum Carolo, & Pontificis legato consilijs, cursum in Siciliam dirigi, Lauriaeq́ue consilium sequutus ad Pactas exscensionẽ fieιi iubet. Pactenses tanto apparatu territi & ab omni re imparatisese dedunt nutant

& ceterae vrbes; im perium ‘que Iacobi sequuntur Mylae, Noara, Monsfortis, & alia aliquot praesidia. superato inde Pelori promontorio Syracusas versus Iacobus nauigat, eásque mari & terra obsidendo claudit: & vallis NAeetinae agrum, longè latéq; populationibus infestat. Vrbi Syracusanae praeerat Claremontius, eám que longa & difficili obsidione fatigatam, intestina etiam proditione & fame vexatam, magna cũ Syracusani populi constantia Friderico conseruauit. Iacobus ne sedendo tempus

tereret Buxemιum, Palatiolum, Xuthinum, Ferulam & Buccherium agri Syracusani opida per deditionem capit: Buccherium a Friderici legatis receptum est; & iterum à Gallis a cerrimè oppugnatum depulso hoste defensum, sed noctu quum vim difficilioris iterum oppugnationis metuerent, a ciuibus fuga delapsis desertum est. Fridericus vt ex propinquo suis subsidia ferret, & hostium excursiones arceret: Catanã sibi belli sedẽ delegit. atque eo tempore Ioannes Barresius, qui exceptis ceterorum opidorum praefecturis, Petraepreciae, haud longè citra Gelam sitae praeerat vnà cum praesidijs ad Iacobum transiuit. Ceterum quum Gallinihil hostile metuentes Petram suis praedis receptaculum delegissent; & omnia eò ferrent agerentq́ue; Velascus Alagonius eos ex insidijs opprimit. & praecipui nominis Centuriones carcere cõ dit; gregarium militem, denis vna catena revinctis, ad Fridericum vt de ijs statueret deduci iussit. Pactenses interea ad Friderici imperium redire conati; ab arcis praesidio

impediti; & Ioanne Lauria cum classe adnauigante oppressisunt. Mamertini Ioannem Lauriam cum XXX triremibus è Mylis redeuntem, adorti, pugna nauali fundũt & capiunt; vix duae triremes fuga elapsae sunt; quae nunciũ acceptae cladis deferrent. Iacobus aduersa pugna fractus, & quod vltra XXM. milituin varijs belli cladibus cecidisse, & classem afflictam conquereretur; belli taedio captus, legati Pontificij auctoritatem & suorum consilium sequutus, qui fessis rebus otium & quietem aliquam esse dandã censebant; suos classem conscendere iubet Peloroq́; superato classem ad Mylas subducit. Traditur hinc Iacobum Friderico legatum misisse qui pacem se Friderici rebus suo nomine facturum sponderet, si captas ab ipso triremes vnà cum Ioanne Lauria ceterisq́ue captiuis sine precio redderet, ea legatio quia procerum consilia dissuadebant accepta non est. & de Ioanne Lauria, & Iacobo Rocca vt
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer