Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

43.


ad vrbem intercluderet. Inde Fundos vsque & per Formianum agrum omnia belli cladibus vastat, & castra munito & edito in tumulo metatus, vrbẽ obsidet. Atrebatensis, vt Caietanis subsidio esset, cum exercitu, quingentis vix passibus à castris Iacobi, eo consilio consedit, vt si ille à fronte Caietam vrgeret; ipse à tergo hostem lacessendo in se cõuerteret, aut mutuo metu distineret. In hoc rerum statu le gati ab Aragonũ rege Alphonso, & Edoardo Angliae rege, Pontisicis quoque nomine, missi superveniunt; qui pacem, aut si id non possent, inducias inter vtrosque cõponerent. ex Legatorum sententia indutiae vtrinque datae sunt. Iacobus inde in Siciliam cum classe reuertitur Alphonsus, regis Franciae & Pontificis auctoritate victus,

Carolum II. Andegauensis filium, quem in potestate habebat, acceptis Lodouico,

Roberto & Philippo eius filijs obsidibus, libertate donat. Eum Nicolaus IIII. Pontifex Maximus Romae benigniter ex ceptum Neapolis & Siciliae regem creauit.

Durantibus adhuc inducijs, Alphonsus Aragoniae, Edoardus Angliae reges, magno studio pacem inter Iacobum & Carolum componere, sed nullo successu conantur. Iacobus rex elapso indutiarum tempore classe quadraginta triremium in Calabriam traijcit; Hieracium & alia aliquot opida expugnat; sed prosperum in rebus gerendis cursum nuncius interrumpit; qui Alphonsum Aragoniae regem, in apparatu nuptiarum, quibus Angliae regis filiam ducturus erat, pectoris vitio correptum; ιintra

triduum morte extinctum nunciabat: rogare regni proceres, vt ad hereditarium

regnum primo quoque tempore ac cipiendum, properaret. Iacobus Fridericum fratrẽ, vt suis auspicijs Siciliae cum Proregia potestate & imperio praeesset, in insula sub sistere iussit. Ipse VI. Kal. Augusti è Drepano soluens XVII Kal. Septembris Valentiam, VI Idus eiusdem mensis Barcinonem venit. atque quum sui regni prouincias obeundo legibus & institutis composuisset; rex Aragoniae salutatus & inauguratus est & filiam Castellae regis sibi despondit. Interea Sicilia sub Friderico Prorege auspicijs

Iacobi otio & pace fruebatur; ceterum ne classiarij, socij ‘q; nauales otio torpescerent, Rogerius classis praefectus cum viginti triremibus in Peloponesum nauigat; & Maluasiam opidum, indéque Chion insulam depraedatus, mox Methonensibus quoque malè multatis magna cum praeda domum reuersus; in Lucanos, qui Mamertinis infesti fuerant, mouit. Carolus posteaquàm Iacobum in tantam rerum & fortunae am plitudinem creuisse videt, rebus suis diffisus, cum Bonifacium VIII. Pontificem Maximum fautorem haberet, eius intercessione pacem cum Iacobo ijs condicionibus cõ ponere conatur, vt Iacobus Siciliae regno cederet; sororémque Caroli Blancã in matrimonium duceret repudiata Hispaniarum regis filia, cuius ante nuptias pactus erat, & Robertus Caroli filius Iolantã Iacobi sororem in coniugem acciperet. Ad ea Iacobus respondit, Siculos Super ea re consulendos esse, & missa vltrò cittóque legatione, Pandulfus Fulco equestris ordinis vir, facta dicẽdi copia in hãc ferè sententiã

libero ore locutus scribitur. Carolum semper dubiae fidei, foedera nulla conserturum;

coniugij necessitudinem, quam offerret, in ipsius potestate non esse, fidẽ, qua Iacobus rex sibi Castellae regis filiam desponderat, sine scelere dissolui non posse: Siculis cum Gallis capitale odium esse, quod sine alterius gentis interitu molliri aut nullis hominum cõsilijs exstirpari posset. illos vt vltionis materiam semper quaesituros; ita istos nunquam arma, quae sumsissent, ad ex tremum vsque spiritum posituros, supplicare se ne Siculos, cliẽtes & ciues suos, pro quorum libertate pia arma per XII.

annos gens Aragonia in duisset, Gallorum libidini, crudelitati, perfidiae violandos & lacerandos obijceret. Iacobus legatos benignè auditos, & consolatione recreatos fide data dimisit. Nutantem paullò post eius animum Bonifacius Octauus Pontifex Maximus perculit, & partium Gallicarum fecit; eumq́; magnis promissis impletum, à fide, quam dederat Castellae regis siliae, absoluit; & ei Blancã Caroli sororẽ collocat;
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer