Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

37.


Panormo & Syracusis potitus est. In Neapolitano quidem regno Nuceria, & alia aliquot oppida Gallorum dominationem pertaesa, ad Conradinũ, oblata occasione, spõte deficiunt. Carolus vt imperium armis partum, armis tueretur, in Marsos mouerat; eò Conradinus contractis vndique copijs occurrit. pugnatur acerrimè, cadit ante primam Gallorum aciem Philippus Montfortius Equitum Gallorum Magister. Is quia regio paludamento insignis ante ceteros eminebat, Germani, qui in procinctu stabant, falsò regem, qui cecidisset, opinati, solutis ordinibus in hostem vndique impetum faciunt. Carolus qui in omnem pugnae casum expeditus in subsidijs cum P raetoria cohorte substiterat, intellecto Germanorum errore, in laxatos eorum ordines in uectus, magnam stragem facit, fusosq́; profligat. Cõradinus fuga elapsus, abiecto paludamento cum Friderico Austrio, tribus tãtum comitatus, quum Calonum habitũ sumsissent, triduum per saltus viarum ignari oberrãt: & ad Asturam perueniũt, vnde cum

piscatoria nauicula delati decessisset, indicio annuli, quem Conradinus piscatori, vt panem ipsis emeret, misso, dederat, agniti; à Ioanne Frangipane Asturae domino capti, in Caroli quoque potestatem venerunt: & Neapoli carceris squallore annum vnũ macerati, violata etiam regiae dignitatis in Conradino maiestate, ambo publicè securi percussi sunt. Siciliae praeerat eo tempore cùm proregia dignitate Conradus Caputius Antiochiae Princeps, in quem captum, per Guidonem Montfortium iussu Caroli,

laqueo saeuitumest. Carolus vtroque regno ad eum modum potitus; in Siculos quia non facile cesserant, acerbiùs & crudeliùs consuluit; tributumq́; ijs iniquissimè

imperauit, & exegit acerbissimè. Inde Gallos reipublicae, qui omni libidinumgene re & dominatione graues erant, praeficere:ijsq́ue & praesidiarijs omnẽ rapiendi & stuprandi licentiam indulgere: exsilia, vincula, proscriptiones, omniaq́ue suppliciorum genera in omnem sexum crudelissimè repraesentari. Ceterum quum ille etiam legatos,

quiad deprecandum venerant, in carcerem conderet; neque Pontificis quoque auctoritate mollitus, ciuium iniurias vlcisceretur; patientia diutius laesa in furorem cõuersa, paullò post ex leui occasione in Gallorum perniciem erupit. Duplex inde fa ma est, sunt qui casu in Gallorum caedem concursum, sunt qui rem consilio procuratã scribant, nos vtriusque caussas & occasionem in pauca conferemus. Vetuerat Carolus, ne quis ciuium Siculorum publicè cum telo aut armis esset. id milites exploraturi,

omnium sinus pertentabant; tandemq́ue eo licentiae progressi sunt, vt etiam virginũ honestarumq́ue matronarum sinus sub eo praetextu lasciuiùs explorarent. Ex more recepto apud Panormitanos S. Spiritus Aedem tertio Paschatis festo extra vrbem vtriusquc sexus ciues magna frequentia adibant; hic Gallus quidam, Droettum vocant, quum in eo coetu cuiusdam matronae sinus lasciuiùs, quàm pudicitia pateretur, scrutatus

esset, irritatus ea contumelia maritus, stricto, quo Droettus à tergo accinctus erat, pugione, eundem iugulat: clamore mox & tumultu, vt fit, ad eum casum oborto,

impetus vndique fit in Gallos, quorum ducenti extra portam caesi, mox intra vrbem ciues odium iam diu conoeptum tanto furore expleueruut, vt promiscua caede Gallos;

nulli sexui, ordini, Aetati parcentes trucidarent. Panormitanorum exemplum ceterae per Siciliam vrbes sequutae eisdem caedibus grassati sunt Quibus consilio factum placet; ij ab eisdem caussis occasionem repetunt, & incredibilem quoque Gallorum tyrannidem accusant; sed verisimiliùs in hanc ferè sententiam sciibere videntur. Ioannem Prochytam Salernitanum, qui Manfrido regi medicus fuerat, referunt huius coniurationis caput fuisse, & personam suam prosperè egisse. qui filiam à Gallo quodam vitiatam anxiè dolens, eam iniuriamaliquoties ad Carolum, vt legibus in stupratorem virginis ageretur, detulerat; verùm quum se etiam deludi sentiret, iam odij & irae caussas in Carolum transfert: & rationes, quibus ipsum magna cum clade Gallorum euerteret, ex occasione temporum commodissimas non negligit, non ignorabat

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer