Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

34.


etiam censurae obnoxius a sacris arcetur; & ab Imperatoria dignitate mouetur. Fridericus ira accensus Italiam bello quatere, omnia incendijs ferroq́ue vastare, Pontificiorum omnia agere ferréque. Inde in Campaniam flectens, Petrum Capuanum supremum Siciliae Cancellarium consp rationis accusatum, oculorum vsu orbari & in carcerem conijci iussit. quem sibi, ne tantae contumeliae & fortunae ludibrio superstes esset, mortem consciuisse scribitur. Tarenti interea Friderico hibernanti, nunciatur; Entium eius filium Bononiae captum detineri. Euocatis itaque mox vndique

copijs, vt eum liberaret, morbo impeditus & tardatus, Idibus Decembris, anno Aetatis suae LVII. moritur. corporis mediocrem staturamei tribuunt; vultum laetum & apertum; linguarum Latinae, Graecae, Saracenicae & Germanicae magnam peritiam; in bonarum artium professores & Academiarum prouentus augendos liberalitatem & benignitatem commendant; eumq́ue Ptolemaei de caeli Conuersionibus opera in

Latinum ex Barbarico sermone translferri, aliósque & sapientia & medendi arte nobiles auctores EuropAe primùm ostendisse, adhaec magnis & dubijs in rebus consilio fuisse praesenti & expedito scribunt, omnésque sui saeculi Principes militari gloria vicisse. Tres habuit vxores, Primam nomine Constantiam Aragonicae gentis, & ex ea Henricum Caesarem: is ex Leopoldi Austri filia Henricum, Fridericum & Con radinum procreauit. Alteram Ioannïs Hierosolymorũ regis filiam Iolantam; quae ipsi Conradũ Augustum; Conrado Margareta Austria Conradinum peperit. Tertiam Elizabetham Angliae Regis sororem, ex qua Iordanus in infantia extinctus; Henricus, cui pater Siciliam legauerat, in pueritia morbo consumptus nati sunt. Ex concubinis Manfridum, qui ab vtriusque Siciliae regno, malis artibus parto, deiectus est; Entium

Sardiniae; Henricum Corsicae reges; & Fridericum Antiochiae Ducem genuit. Mortuo non sine veneni suspicione Frider co Augusto, Conradus Caesar è German a

ad capessendum vtriusque Siciliae regnum in Italiam profectus; à Manfrido Tarenti Principe, fratre spurio, quem pater moriens cum imperij potestate regnis, ne quid

absente adhuc Conrado turbaretur, praefecerat, excipitur: & Neapolin quae ad Pontificem defecerat, & frustrà à Manfrido tentata fuerat, octauo demum mense per cuniculos, aut quod alij tradunt, fame ad imperium coëgit, vrbémque multa clade defor matam, militi etiam suo diripiendam dedit. Atque quum rebus compositis exiguo quidem spatio, octo videlicet mensibus vltra biennium, regnasset, venenum

ipsi dolo Manfredi per clysterem infusum esse, & perijsse, Conradino filio, quem heredem scripserat, solùm superstite, tradunt. Ceterùm quum regni Neapolitani Proceres & ciuitates absentem in Germania Conradinum negligerent; eiusq́ue tutores & praefectos odissent; etiamsi praecipua pars Conradini auspicia sequeretur; & insuper Siclia factionibus irrequieta nutaret, Manfridus capto iam tempore, consilijs & artibus, non viribus, vtendum ratus, Neapolitanum & Siciliae regnum delecto Conradino

occupaturum se confidit. Placuit itaque primùm, praefecturam a Friderico moriente sibi commissam, vt Conradini adhucin Germania absentis, imperium cum potestate administraret, exercere. moritur interea, qui eius tam callidis consilijs obstruere poterat, Innocentius IIII. Pontifex Maximus, & eo mortuo Pontificatus ad interregnum per biennium redijt; Manfridus occasione temporum vsus, Pontificias copias eximprouiso, eductis e Nuceria Saracenis, adortus, oppressas armis exsuit: & Manfridoniam vrbem demolita Sipunte, nouam de suo nomine, & salubriore caelo sitam cond dit. Posthaec quum Alexandri IIII. Pontificis armis vrgeretur, ad artes

suas conuersus nuncios subornat, qui Conradinum esse fato functum mentirentur; ipse, vteorum verbis fidem adstrueret, funere regali pompa deducto, luctu quoque simulato, eam personam tam dextrè egisse scribitur; vt omnibus ea imposturae deceptis,

regio deinceps habitu sumto; regem se salutari & coronari fecerit. dehinc vt
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer