Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

33.


querelis & delationibus coaluerat, in manifestam simultatem erumpit; quod tamen Ioannis Hierosolymorũ Regis, qui rebus in Suria à Sultano profligatis, opem ab Honorio rogaturus Romam venerat, intercessione emollitum est; & odijs in gra tiam Reipublicae depositis, Fridericus ductain vxorem Iolanta; regis profligati, vnica filia, prouinciam liberandae Suriae suscepit. sed expeditionem in proximum vsque annum distulit. Nascitur interea ipsi ex Iolanta filius Conradus dictus; eáque paullòpost animi curis ob mariti in se asperitatem confecta, vt nonnulli produnt, moritur. Fridericus primo vere cótractis vndique copijs in Cyprum vela facit, inde in Suriam

nauigãs Sultanum ad eas pacis leges coëgit; vt Hierosolymorum regnum, vnà cum Palaestina restitueret; foederéque in decennium percusso, sine sanguine bellum maximum confecit, & rem Christianam recreauit. Ipse verò Hierosolyma liberalibus ingressus, in regem Hierosolymae inauguratur: vrbémque tot belli cladibus affectam



instaurat; Aedes sacras restituit & nouas erigit; Nazarethum & Ioppen opida propugnaculis & praesidiario milite munit; inde Raynaldum Equitum Magistrum Suriae praefecit; & rebus compositis in Apuliam, sua absentia factionibus irrequietam, reuertitur; & cum Gregorio I X. Pontifice (ab quo, quod expeditionem sacri belli varijs tergiuersationibus eludere videbatur, sacris illi interdictum fuerat) in gratiam redit. Friderico Italia absente, prauo nonnullorum consilio Henricus, quem in Caesarem pater cooptauerat, corruptus, ius imperij occupare conatus erat: quẽ Fridericus cum duobus filiis in potestatem redactum, in Calabriae opido Maturano relegatum, ibiq́ue inedia confectum; atque Conradum fratrem eιus in locum a Septemviris surrogatum tradunt. Inde quũ Fridericus Pontificis Maximi auspicijs, Romanos Viterbij, quã circumsederant, obsidionẽ soluere coëgisset, nunciatur; Siciliam magnis motibus turbatam; caput seditionis & auctorem esse Martinum Balleonem, qui etiam Friderici

vitam insidijs petiturus esset. Fridericus eò citatum agmen rapit, & Messanam facilè recipit, Balleonem captum exuri, in ceteros alio supplicij genere animaduerti iubet. Syracusis quoque & Nicosiae noxij puniti sunt. Centuripen vrbem, quae contumaciùs ab eo defecerat, magna vi expugnatam funditùs euertendam décernit; & Augustam in Orientali Chersonnensi fronte de suo nomine condi fecit. Dehinc ex Sicilia Romam cum Conrado Caesare designato profectus à Gregorio IX. benignè exceptus est. Ceterùm Pontifex nimiam iam Friderici contumaciam expertus, praesertim quum socias Mediolanensium ciuitates oppugnare coepisset. ad belli consilia conuersus, Venesos sibi foedere iungit. Atque quum illi Apuliae oras classe infestarent, Fridericus magno impetu contra Pontisicem insurgens, caedibus & populationibus obuia quaeque vastat, & ad stipẽdiorum angustiam redactus, coriacea moneta vsus, eandem auro argentoq́;, rebus suis iam prosperioribus, permutauit. Inde Romam frustratentat; Rauennam occupat, Beneuentum vi captum demolitur; Cassinense

monasterium per legatos depraedatur; armatisq́ue copijs ad vrbem denuo contendit. contra Gregorius comitia procerum Ecclesiasticorum Romae, vt communibus suffragijs Friderico imperium abrogaret, indicit. Ijs terra mariq́ue Fridericus insidias facit; & per Entium filium suum Sardiniae regem plurimos Ecclesiae Purpuratos intercipit, quos in carcerem Amalphiae condidit. Scriptores tradunt, Gregorium Pontificem vsqueadeo, vbi eos interceptos cognouit, consternatum fuisse, vt prae animi angore & moerore febri correptus, breui interierit. Gregorio Caelestinus IIII. paucorum dierum Pontifex; & huic Innocentius IIII. succedit. is nequidquam tentata pace cum Friderico per intercessionem Balduini Inperatoris Constantinopolitani, in Gallia; aduerso Rhodano, Lugdunum vectus, Senatum Ecclesiasticum indicit;

eoq́ue Fridericum citari per legatos primùm, & inde per praeconem iubet; qui quum ad condictum diem nõ apparuisse renũciaretur; ex Senatusconsulto, Pontificiae
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer