Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

32.


uertit; & paullópost in crudelitatem quoque prolapsus, in aliquot, qui Tancredi partium fuisse accusabantur, nulli parcens ordini promiscuè proscriptionibus, ferro, flam misque saeuiisse; & rapinis quo que fiscum suum impleuisse, ab ijsdem accusatur. Id tamen fatentur, ab eodem, quantum humana cura prouideri potuit, Siciliae res ad tranquillitatem compositas esse. eundem vxoris dolo, vt dolorem tam alta mente repostum, quem de nepote Rogerio, an Guilielmo incertum; tot contumelijs lacerato conceperat, vlcisceretur veneno; alij morbo tradunt esse extinctum. moribundumq́ue Fridericum, qui tunc quinctum agebat annum, & Constantiam vxorem tutelae Pontificis Romani, & Philippi fratris sui commendasse. Ipsum statura quidem mediocri, corpore tenui & imbecillo; oris tamen magnam prae se tulisse dignitatem describunt. prudentem adhaec, facundum & aucupio deditum fuisse; & hoc genus venationis primùm ab ipsius patre Friderico Ahenobarbo in Italiam translatum testantur.

Ceterùm quum Philippus Friderici patruus & tutor, in Germania etiam tunc ciuilibus

bellis commota, abesset; Constantia virilis animi mulier interea regnum magna cura & summa cum iustitia administrabat; & Fridericus iam septennis Panormi ex more regium diadema, regiumq́ue ornatum sumsit, & faustis populi acclamationibus in regem inauguratur. ciusq́ue mater paullòpost moriens, filium Innocentij tertij

Pontificis Maximi clientelae commendat; Friderico deιmumquinctum agẽtó annum Constantia, Alfonsi Aragonum Regis filia, Panormi nubit: Philippus interea Augustus, Friderici patruus, postquam in Germania frequenter Othonem Saxoniae ducem proelio fregisset, imperiumq́ue factionibus irrequietũ composuisset; nono, quàm Imperator inauguratus erat, anno, insidijs Othonis Palatini Comitis caesus est. Huic Otho quartus Saxoniae dux in imperium successit; qui Augustus ab Innocentio III. Pontif. Max. salutatus & Romae inauguratus; Campaniam, quae ditionis Friderici erat; Flaminiam, quae Pontifici parebat, armis inuasit: atque quum ad Innocentij

intercessionem ιd vetantis non obediret; Pontifex, vt Friderici caussam & ius ditionis Pontificiae tueretur, sacrosancta potestate vsus; eidem diris deuoto imperatoriam

dignitatem abrogat; & Septemvirorum Senatui auctor fit, vt Fridericum Siciliae regem iam tunc vicesimum (si rectè putant Chronologi) agentem annum, Caesarem crearent, qui Othonem exsecratum bello prosequerentur. Fridericus eodem tempore,

quo se Caesarem à Septemviratu designatum accepit, etiam filiolo recens nato, cui nomen Henrico fecit, auctus, animum ad tantum dignitatis fastigium suscipiendum, se suisq́ue maioribus dignum sumsit. & dissuadentibus etiam amicis, Romã profectus summo cum honore excipitur: inde Genuam, mox Papiam vsque progressus, Alpibus superatis, Othonem, Philippi Francorum regis societate adiutüs, proelio fractum in Saxoniam fugere coẽgit. Victor inde Romam reuersus ab Honorio III. Pontifice Maximo Augustus salutatur & inauguratur; mox quum nunciaretur nonnullos

Principes in Apulia res nouas moliri; opida oppugnare; in Tuscia quoque arma moueri: coactis copijs eos, qui arma sumserant, in potestatem redactos, aut supplicio punit, aut in exsilium agit. Interea Saraceni, qui passim adhucin Sicilia, vt memorauimus, degebant, à Friderico fiducia locorum, quae incolebant, duce Mirabetto deficiunt. Eos Imperator magna viaggressus, superatos, ne quid deinceps mo liri possent, ex ipsorum rupibus & arcibus detractos in patentia & plana transtulit; viginti millia quoque in Nuceriam Campaniae opidum ex Saracenisi colonorum dedu xit; quorum deinceps virtute & armis vsi Fridericus, eiusq́ue posteri multa praeclara gesserunt. in Mirabettum defectionis auctorem laqueo animaduersum scribunt Proficiscitur inde in Germaniam Fridericus, & Henricum ex Constantia filium, indicto Septemvirorum Herbipoli conuentu, Caesarem defignari fecit, & ipsum sibi in collegam cooptauit. Interea odium Friderici in Pontificem Honorium, quod multorum
c 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer