Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

30.


Imperator crearetur. mox laborantibus in Suria Christianis & subsidio per com meatum, et missis copiis saluti suit. Posthaec reuocato è Graecia ab exsilio, in spem

regni, Tancredo patruele suo, orbus è viuis excessit, anno Aetatis suae XXX VII. Tancredus Panormι Siciliae regnum varijs iterum motibus turbatum per Procerum electionem accepit. Ceterùm quia is ius regni, quod sibi Pontisicio iure deberi Pontisex

Clemens III. ostendebat, occupauerat; et summi quoque Pontisicis auctoritate contemta, armis Apuliam insestauerat; mortuo Clemente, Caelestinus tertius ipsi Aemulum, qui eius contuma ciam edomaret, Henricum Sueuum Friderici Ahenobarbi Augusti silium, imperatorémque opposuit; eidémque Henrico Constantiam Rogerij, vt memorauimus, siliam, Tancredi sororem, quamuis virginitatis perpetuae voto obstricta esset, legibus solutam, (vt ius vtriusque regni veluti dotem iam suam armis si-bi et posteris suis vindicaret,) in vxorem dedit, ea tamen condicione, vt Romano Pontisici



tributum certum quotannis penderet; Mors inde Tancredi ex morbo, quincto quã regnauerat anno in ipso belli apparatu sequuta; omnia Henrico Caesari proniora

ad regnum armis occupandum secit. Aberat is interea temporis in Germania, vt sibi copias conscriberet; quũ Tancredo Rogerius silius eius nominis secundus in regnum succederet. Sed cognita Tancredi morte, coacto vndique exercitu in Italiam mouit; & Neapolin srustra tentat; veritusq́ue, ne dum ad Neapolis obsidionem tem pus sedendo extraheret & spes suas cunctatione corrumperet; quia vinon poterat, Rogerium dolo euertit; eundem namque spe pacis deceptum, & incautum in potesta-tem redigit, regnóque exsutum & oculis orbatum; & ne qua spes regij sanguinis superesset, virilibus mutilatum, in Germaniam relegasse & carceris squallore consecisse scribitur. in eius rei narratione auctores tamen variant; ij Rogerium, quum in regni consortium à patre adhuc viuo cooptatus esset, desponsata ipsi Irene, Isaacij

imperatoris silia, paullòpost sato sunctum suisse tradunt. Tancredum animi dolore

& regni motibus anxium curis & angore contabuisse. ipsi siliũ nomine Guilielmum astu & artibus Sibyllae matris suae surrogatum, ad regnum obrepsisse. Henricum proximo inde anno armis regno Neapolitano potitum, Constantiam quoque vxorem, quae à piratis intercepta in Tancredi potestatem venerat; recepisse. Sibyllam

Tancredi viduam, quae cum Guilielmo iam rege, & tribus siliabus in arcem nulla vi expugnabilem sese condidierat; spe pacis & pactionum soedere ab Henrico circumuentam, cum tribus siliabus in Germaniam relegatã. Guilielmum prunis ardentibus oculorum vsu orbatum. vsqueadeo, vt isti hãc calamitẽ Guilielmũ; illi Rogerium subisse; & in huius an illius morte, Nortmannorum stirpem, quae in Sicilia & Apulia principatum pèr centum triginta septem annos tenuerat, extinctam esse scribant.

31.
DE SVEVIS.




    HENRICVM Sueuum, sextum eiusdem nominis Augustum, tàm tristibus initijs, extremáque clade Nortmannorum gente deleta, regni vtriusque auspicia inchoasse Siculorum rerum scriptores memoriae prodiderunt; tantaeq́ue crudelitatis vicem Henrici posteris quarta inde stirpe in Conradino, vt suo loco

memorabimus, ante saeculi vnius conuersionem à Carolo Andegauensi repositam suisse. addunt, Constantiam Augusti vxorem grauidam & partui vicinam Panormi extenso in publicum tabernaculo; (quia iccirco, quod quinquagesimum iam superas set annum, insecunda vulgò credebatur) vt in matronarum praesentia, & simulati partus & suppositij suspicionem adimeret, silium Fridericum enixam esse. Ceterùm Henricus in aliquot, qui coniurationis in ipsius caput conuicti erant, animaduertit;
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer