Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

29.


ceteriq́ue militem suis auspicijs conscriberent? quid pararent? responsum à Bonello; ipsum supplices ad se consugientes excludere non potuisse, postulare, vt leges quas Rogerius Comes tulerat; Rex reipublicae praestaret. ad ea Rex respondit, nihil metu à se vel minis impetrari posse; quod si ab armis discederetur; saciliùs ea, quae postulabant, impetraturos. Bonellus vbi primos conatus seselisse videt, suorum consensu victus Panormum versus mouet, & castra tribus ab vrbe millibus metatus, consedit. Ibiq́ue aliquamdiu neglecta rei bene gerendae oportunitate srustra tẽpus triuit; quum ciues & commeatuum inopia arctati, partium quoque studijs irrequieti; ad res nouas spectarent, in certum quo consilio obsidionem sponte soluit. Rex interea anxius, Bonellum magni spiritus virum, & caput sactiosorum à perniciosis consilijs reuocandum statuit. & per legatum amicitiam ipsi ossert; cuius sedulitate essectum est, vt Bonellus cum rege venia ipsi rebellionis data, in gratiam rediret: ceteri, qui in eodem crimine

suerant, in exsilium, vt materia seditionum tolleretur, abire iussi. Verùm motus iste malè compositus, ob superbiámne regis an auariciam in certum, mox maiore cum tumultu, diuersis in locis, iterum recruduit. adhaec exsulum armis, qui societatem cum Saracenis, passim adhuc insulam sub tributo incolentibus, Siciliae status turbatus est. Eius sceleris inuidiam Bonellus nulla sua culpa, sed per calumniam sustinere apud regem coactus, tumultuantibus nequid quam pro eius libertate ciuibus; oculis orbatur; & corporis quoque robore, neruis per in cisionem abruptis, soluto; carceris deinceps squallore contabuit. Rex inde in Butheram, quae defecerat, mouet; & in opidum per pactionem recipitur; Hinc quum contra Apulos rebelles expeditionem rex sumsisset; Gaytus Martinus Eunuchus, cuise absente regninegocia aliquot commiserat, oblatam sibi fratris in eo (quem memorauimus) motu caesi, oc casionem vlciscendi, amplexus; promiscua in eos, quibus insensus erat, caede, Barbaricam crudelitatem exercuit; ita vt sub huius dominatione Sicilia nouam tyrannidem experiretur; donec commoti



hominis saeuitia Siculi, eum in ordinem cogerent. Rex demùm pacatis in Italia rebus reuersus, Panormum publicis Aedisicijs, patrem suum Rogerium imitatus ornauit;

. deinde quum in alui sluorem prolapsus esset moritur. mortem eius multorum cum laetitia ex ceptam scribitur, tum quod reipublicae curam iniustis semper & rapacibus harpyis commisisset; tum quia iustos per calumniam opprimi aut peruerti passus esset; tũ quod auaritia inexplebili, argento, auróque, sacto, rudi, signatóve ciues suos perty rãnidem spoliasset; & coriũ ad mercium permutationem signari iussisset; vsqueadeò, vt ob ea vitia etiam inuidioso nomine Malus cognominatus suerit. Regis mortem Regina tam diu dissimulauit, quousque paratis omnibus, quae ad silij successionem

necessaria erant, eadem sama & regem mortuum, & regnare Guilielmum eius silium euulgaret. Guilielmus itaque secundus annos vndecim natus patri iustis persolutis succedit; qui ob virtutem Bonus appellatus est: & imperij potestatem cum matre

Margareta, vt pater moriens iusserat, communicauit. Is statim & morum comitate gratiáque, adhaec sormae dignitate omnium oculos in se conuertit: adhaec matris quoque eius in ciues benignitas & benesicentia, omnium animos in spem mẽtémque me-liorem erexit. Interea tamen domus regia sactionibus, ambitione & auaritia purpuratorum in partium studia diuellitur. Iisq́ue malis intestinis labesactata est respublica, etiamsi ab externis armis pace srueretur; Aegrèq́ue tandem & regis lenitate, & Reginae prudentia tam graues regni motusin extremam calnmitatem progressuri componuntur. Ceterùm vt Guilielmus discordia pur puratorum suorum & partium studijs domi variis motibus impeditus suit; ita multis calamitate, aut aduersis rebus sratres, armis, opibus, consilio protexit. Alexandrum tertium Pontis. Rom. contra Friderici Ahenobarbi Imperatoris, potentiam armis desendit: Andronico, qui Orientis Imperium scelere occupauerat, sua ope deiecto, & domi caeso, essecit, vt Isacius in eius locum
C 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer