Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

26.


rius in Agrigentinorum agros irrumpit, & omnia serro slammisq́ue populatus, cum magno captiuorum numero, & pecorum praeda ad sratrem reslexit. qui quum srustra aliquoties Ennam tentasset; ambo Messanam in hyberna prosecti, robertus in Italiam traiecit. Oritur interea dissidium ingens inter Robertum & Rogerium: Rogerius enim mediam Calabriae partem, quia non dabatur, vt conuenerat, armis repetebat: mox acie congressi sratres, Rogerius victor, Hieracium deditione accipit: Robertus Hieracium obsidet; atque à Basilio samiliari intra moenia receptus, parùm absuit, quin ciuiũ seditione oppressus & trucidatus sit; obtinuit, vt in magistratuum potestate esset, quousque srater eius Rogerius deipso statuisset. Rogerius clade sratris sui intellecta, in commiserationem vertitur; & ad eius salutem properat, mutuisq́ue amplexibus molliti sratres pacem saciunt. Rogerius pacatis in Italia rebus, in Siciliam reuersus dum Nicosiam haud procul ab Argyra situm opidum oppugnat,

nuncium accipit Traianenses praesidio eius eiecto arma sumsisse. Itaque citatum agmen eò rapit, vt Graecos in ipso conatu opprimeret. Ceterùm quum hoc srustra esset, quia Graeci vrbis partem, quam occupauerant, vallo & praesidijs munierant; statim ab quinque Graecorum millibus a tergo circumsidetur, & omni commeatuum commercio intercluditur. Rogerius vt armis omnia experiretur, in Graecos toto impetu & citatis equis inuectus, magnam stragem edidit; ceterùm equo ipsius ab hoste consosso prostratus; mox gladio in circumsusos irruens, viam sibi ad suos aperuit; & inter hostium castra, & vrbis praesidium quatuor mensibus consedit. Graeci quia Nortmannos angustia rei srumentariae & iniquitate loci interclusos sedendo opprimi posse considebant, in otium & negligentiam prolapsi, inq́ue vinum epulásque procliues, Nortmannorum vigilãtia & sortitudine praeoccupati prosligantur, Traianaq́ue recepta; in Perinium desectionis auctorem laqueo animaduersum est; ceterorum,

qui ea coniuratione tenebantur, sortunae Nortmannis in praedam datae sunt. Interea quum Saraceni nouis copiis aucti in Ennensem vsque agrum excurrissent; eos inter praedandum assequitur Robertus, & magna clade susi prosligatiq́ue; triginta milium exercitum cogunt, & Ceramium obsident. Fama tenet Rogerium exigua admodum manu, ingentem hostium multitudinem non sine manisesta numinis praesentia sudisse. generoso enim equo vectum ante prima signa equitem apparuisse

crucerubra insignem, quem Diuum Georgium opinabantur; eumq́ue primam hostium aciem ceteris panico metu cõsternatis perrupisse; Nortmannosq́ue ad pugnam proelium q3 acuisse scribitur. decem millia hostium eo proelio ceciderunt. & X X.M. Barbarorum qui ad praerupta & tuta sese loca ex suga receperãt, per obsidionem expugnata,

caesa, aut in seruitutem venundata. Post eam cladem Barbaros numquam

iusta am plius acie cum Rogerio cõgressos, velitationibus, insidijs, aut populationibus qua poterant agendo serendóque latrocinatos obseruo. Octauo demùm anno Rogerius

sratrem suum Robertum in auxilium euocat; qui coactis vndique viribus Panormum

intra paucos dies expugnatione, à sratre adiutus, cepit. Nortmanni victoria clementer vsi, ciuitatem in gratiam recipiunt, ciuesq́ue libertate donant; templa à Saracenis prosanata lustrari iubent; Nicodemum eius vrbis Pontisicem à Barbaris

eiectuin restituunt. quibus benesicijs omnium gratiam sauoremq́ue collegerunt; & Rogerius ab Vrbano II, Pontisice Maximo Comes Siciliae appellatus est.


    Rogerius inde Messanam propugnaculis & publicis Aedisicijs ornat: Sacerdotes praedijs ditatos, ad sacrorum curationes, per ducentos serè annos ob Barbarorum tyrannidem intermissas, reu ocat & restituit: Syracusas quadrimestri obsidione cinctas,

Saracenisq́ue srequenti pugna terra mariq́ue prosligatis deditione capit. Sequenti deinde anno Agrigentum Rogerius occupat; captisq́ue ibidem Chamuti, Saracenici praesidij apud Ennẽses Praesecti, vxore liberisq́ue, eosdem benignè & humaniter habuit.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer