Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

24.


quum hostes contra Messanam maximis vndique copiis contractis mouent & arctissima obsidione vrbem premunt. Praeerat vrbi Catacalonus Armenius, rei mil taris peritissimus. Is vt hosti securitatem augeret, metum simulans sese intra moenia continuit; mox barbaros die festo & epulis & vino sepultos, subita eruptione trucidat;

ceteros qui arma ceperant profligat; Apollopharum ipsorum regem cum XXX M. cecidisse scribunt. Dum haec in Sicilia geruntur, Zoe Augusta post mortem mariti Maniacem è carcere liberat, & in Italiam contra Nortmannos omnia populantes ducem cum copiis misit, qui vt prouinciam armis pacauit; sic iterum domesticis odiis capitaliter

petitus sibi & armis & virtute salutem quaesiuit; Pardum namque Constantini

Monomachi auspiciis contra se missum aggreditur, & acie superatum interficit. hinc Imperator à militibus salutatus Epirum, nequidquam pacis condiciones offerente Constantino occupat. Ob quae Imperator Stephanum Sebastophorum cum legionibus

contra Maniacem mouere iubet; victus magna clade apud Ostrobium Epiri vrbem Maniaces, confoditur. Interea dum diuersis orbis partibus ciuili bello imperium Orientis conuellitur; Saraceni, copiis ex Africa euocatis, Messanam diuturna obsidione fractam expugnant; inq́ue vrbem ferro flammaq́ue saeuiunt. Hactenus itaq; Sicilia sub Orientis Imperatoribus, tot bellicladibus, miserè affecta; modo Graecorum; modo Barbarorum armis obnoxia & praedis lacerata; tãdem Nortmannorum auspicris ab vtrorumq́ue crudelitate liberata est.

25.
DE NORTMANNIS.


   

ANNVS iam erata Christo nato millesimus & quinquagesimusseptimus quũ rebus in Sicilia, inde in Apulia prosperè gestis; Saracenis subactis; Graecis ex Italia ob dominandi impotentiam depulsis; Robertus Guiscardus, & Rogerius

fratres Nortmanni rerum in Apulia & Calabria potirentur, atque quum Rogerij virtus & olim in Sicilia rerum gestarum gloria omnium oculos animosque conuertisset; mouit etiam & tríum Mamertinorum cogitationem, vt patriae tam dura Bar barorum seruitute oppressae remedium aliquod ex propinquo sperarent, factáque con spiratione & communicato cum fidissimis consilio, ipsi ad Rogerium, qui tunc Mileti

in Calabria erat, legationem suscipiunt, benígnéque auditi; Pontificis etiam Nicolai II sanctione auxilium à Rogerio impetrant; qui fide data acceptáque eos in spem mentémque meliorem erectos dímittit: copiásque ad expeditionem, quàm potest occultissimè parat. legati ad suos reuersi, arcanis consiliis omnia in Rogerij aduentum, vt conuenerat, praeparant, Rogerius è Rhegio cum XXVI . nauibus soluens, ad Messanae litora centurias militum vndecim & ducẽtos equites quibus Godefridum fratrem praefecit, exponit; & ad moenia ducere iubet: ipse cum classe portum subire coepit

Saraceni subito & inopinato hostium impetu torpescentes, quum etiam armatos in sese intra moenia Mamertinos irruere; portásque vt auxilia admitterent refringere viderent: vndique ancipit malo circumuenti ad internecionem trucidantur; non paucis saluti fuit Rogerij clementia, qui per praeconem ijs incolumitatem promittebat; qui

CHRISTVM SERVATOREM , ēiurata Mahumetis impietate profiterentur. Messana

ad eum modum recepta, Rogerius fratrem suum Robertum natu maximum in Siciliam, vt communibus auspiciis eam liberarent, euocasse scribitur. Nortmanni fratres

Messana praesidio munita, in mediterranea cum copijs mouent; Romettam deditione capiunt; inde Centuripinos obsidione cingunt; sed à praesidiarijs repulsi, quia nunciabatur Belcabutum Saracenum cum XVM . exercitu contra se mouere; sub Enna positis castris consederunt: mox ex itinere cum Barbaris congressi, eosdem proelio caesis decem millibus prosligant. inde diuisis copijs Robertus Ennam obsidet; Rogerius

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer