Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

22.




imperij successor cum Imperatore & cum Pontifice Romano foedus percussit: classem praefecto Niceta instruxit: qui circa Peloponesum & Apuliam Saracenos aliquoties nauali proelio tregit. Saraceni vt Syracusis potirentur classem, quae agros popularetur mittunt; contra quos Basilius, naues ai mamentis & nautico instrumẽto instructas duce Hadriano in Siciliam nauigare iussik. Interim dum Hadrianus in Peloponneso

cunctatur; Syracusania Saracenis obsidione vrgentur & acerrimè oppugnantur. caditq́ue telo tormentario percussus Hocobus Saracenorum praefectus. crescit Syracusijs ex ea Hocobi caede animus & pertinacia; sed Saraceni & viribus & numero potiores magno impetu in vrbem, peιruptis magna vi portis irruunt. mox etiã classe in portum

subducta; vrbs a Saracenis diripitur; & ferro igniq́ue euastatur. Sed adhuc Hadrianus apud Hieracium portum otio & voluptatibus indulgebat; intellectaq́ue (siue per malos vt fertur genios) siue, quacunque alia ratione, Syracusarum clade Constantinopolin

confugit; eundem Basilius quia in officio cessarat, virgis caesum in exsilium relegauit. iamq́ue Sicilia Saraceni praeter Tauromenium potiti; etiam Calabriam & Apuliam praedationibus vastant; & Panormum sibi sedem deligunt. Ceterùm quum Basilius Stephanum quoque Mazentium cum classe contra Saracenos cum imperio misislet, ille Impe ratoris sui mandata oblitus, inq́ue V enerem & voluptates solutus, reuocatur; succedit Nicephorus Phocas, qui Saracenos Italia expulit, & vrbes aliquot recepit; hostesq́ue vt se intra siciliam continerent, coercuit. Tum quies Italiae

successit vsque ad Constantinum Leonis filium, & Basilij nepotem. Leone autem cognomento Porphyrogeneto regnante Saraceni magna vi Tauromenium aggressi, dura aliquamdiu obsidione circumsessum, maxima demum ciuium caede expugnaiunt.

Constantinus mortuo patre septennis vnà cum matre Zoe & A lexandro patruo Imperium suscepit. & Saraceni rursus Italiam pópulantur. Imperator etiam a Bulgaris vexatus, per Eustathium pacem cum Saracenis qui Siciliam occuparant fecit;



vectigalémque se XX. M. aureis quotannis fore spopondit. Interea Simeon Bulgarorum princeps & Fatlus Saracenorum in Africa Rex, Contra Imperatorem res no uas moliuntur; quorum legati iuxta Calabriam intercepti & ad Constantinum VIII . Augustum missi sunt; is Bulgaros in carcerem condi iussit; Saracenos incolumes & muneribus etiam ornatos ad Fatlum transmisit. Fatlus animi magnitudinem in hoste

admiratus, eidem dimidium vectigahum remittit; & eius amicitiam colit. Fatlo defuncto Bulchar Saracenus rex in sicilia successit; is Graecos Calabria & Apulia eiecit; & magnam Graeciam ad Garganum vsque montem in potestatem redegit. Constan tinus tanto eius successu consternatus; per Ioannem Asicretum pacem cum Saraceno fecit. Sed quum foederis percussi tempus conuersum esset, Saraceníque Calabriam nouo bello affligerent; Constant nus classem cum Carbea & Morleone praefectis; & exercitum duce Mariano Argo ijsdem opponit; Saraceni tanto apparatu consternati;

& naufragio etiam perturbati, pacem ijsdem qu bus antea legibus cum Graecis com

ponunt; atque ab codem tempore res in Sicilia vsque ad Nicephorum Phocam quieuêre.

Phocas autem imperio potitus Manicellum Leonis fratris sui ex pellice fil um cum classe in Siciham misit; quiaetatis imperitia; & vitijs obrutus; a Saracenis in locis asperis & impeditis victus & profligatus est. Phoca interfecto Basilius successit, is praefecto Oreste eunucho classem contra Saracenos instruxit; sed quumis senio consumtus

anno Aetatis LXXII . antequã magni al quid gereretur, fatis concessit; fratrẽ suũ

Constantinum habuit successorem; cuius auspicijs Orestes quũ bellum administraret, Saracenorũ fraude per indutias deceptus, magna cũ clade e Sicilia expulsus est, felicio

ribus inde ausp cijs per Nicephorũ Carentẽ, Romani Argyropoli (qui gener Constan tini ex Zoe eius filia, in imperiũ socero subrogatus erat) legatum contra Saracenos in Graecia & circa Cyclades insulas pugnatum est. victoriã breuis Aeui admodum Argyropolus
b 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer