Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

21.


subesse veritum, filium insulae cum arcanis mandatis praefecisse: mox ipsum vt in Palatium Constantinopoli peruenerat, comprehensum & capitis supplicio perfidiae poenas luisse filium intellecta patris calamitate, Siciliam, vt in mandatis habebat, Saracenorum regi in clientelam tradidisse. Ceterùm vt in ea enarratione multa admodum in farciuntur; quae vt fabulosa labefactari possint; ita etiam a temporum ratione & euentuum ordine infirmantur. Maniachem namque Siciliae praefuisse & sub constantini Monomachi imperio multis post annis floruisse; & Saracenos magna Siciliae parte expulisse veterum monumentis testatum est. propius verò est, quod Ioannes Curopalates Graecus auctor tradit; Euphemium Michaëlis in Sicilia Praefectum, audaci scelere vestalem ad libidinem suam è loco sacro rapuisse: atque quum eius fratres germani de virginis incestu Euphemium apud Exarchum accusassent; ille & Euphemij potentiam & iram veritus querelas neglexit. Fratres ad Michaëlem profecti incestuofum criminabantur, decernit Imperator Exarcho vt Euphe



mium in potestatem redactum naribus truncatis extremo supplicio afficiat, Euphemius ijs cognitis, cum milit bus contra imperatorem conspirat. Exarchus vim metuens è Sicilia excedit; Euphemius Rex salutatur; & regnum sibi paucis admodum

obstantibus vindicat. mox etiam, ne qua vis externa ipsum percellere possit, amicitiam & foedus cum Saracenis, qui tunc Caruenum tenebant; & cum Abrahamo ipsorum rege coniungit. Abrahamus classem cum X L. M. in Siciliam, praefecto ijs Alcamo

strenuò viro mittit; is quum ad Mazarae emporium appulisset, classem, vt spem reditus suis praecideret, nisi virtute eum sibi aperirent, combussisse scribitur: & Selinontinos

expugnasse, captiuos vt Siculis metum incuteret, in ahenis coxisse. Mox Saracenis plurima deduntur opida; Alcamus vt & praesidio & loco sese contra vim hostium muniret; in edito & praerupto monte Alcamum arcem & opidum condidit.

atque quum ille a Siculis obsideretur, Abrahamus alium exercitum; cui Ased Benforat

praefecit in Siciliam misit; cuius opera & Alcamus obsidione liberatur; & ceterae vrbes Saracenorum imperum accipiunt, Euphemius interea Syracusas, diademate & regio ornatu insignis, ingreditur. eundem fratres Vestalis quam diximus inter

colloquendum impetu facto obtruncant, caputq́ue palo praefixum circumfertur, & ad Michaèlem imperatorem Constantinopolin transmittitur. Saraceni Sicilia, exceptis Syracusis & Tauromenio potiuntur. Messanam magno labore, & dimidiam

tantum; ita vt Christiani altera vrbis parte, fuis legibus & ιure agrisque vterentur;

ipsi reliquam incolerent, ad pacis conditiones coegerunt. atque vt antea insula ab Heraclij tempore graecis litteris, ac gymnasijs, templisq́ue Graecanico ritu constructis ornata fuerat: ita deinceps Mahumetana impuritate profanata; multaq́ue Aedificia &

fornices latericiae Saracemca imperitia & ruditate erectae sunt. Administrabatur prouincia per quinque Prafectos; quorum praecipuus Raxi dictus Messanae praetorium

habebat; eiusque praefectura ad Tauromenium vsque secundum Ionici maris, ad Tyndarida secundum Etrusci maris lhora exten debatur. huic quatuor reliqüi parebant. quorum vnus Catanae; alter Syracusis; tertius Drepano; quartus Panormo praeerat. Sergius Pontifex Maximus vt Saracenos Sicilia depelleret Ludouicum secundum Imperatorem obtestatus, responsum accepit, eam belli prouinciam Michaëli esse relinquendam; Michaël, quum Theophilum filium misisset, is clade accepta,

victus Constantinopolim rediit. Michaêle inde patre defuncto Theophilus imperium accepit; qur quum bis cum Saracenis in Asia infeliciter pugnasset, morbo extinctus est; cui Michael cum Theodora matre successit, is ‘que vt imperio solus potiretur,

Iheodoram coenobio inclusit; Basiliumq́ue Macedonem sibi in regni socium cooptauit qui vt nulla fides regni socijs esse, & ius imperij caussa violari solet; Michaelẽ postquam cum Theodora matre annos XIIII. & solus XI. imperasset, obtruncat. Basilius
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer