Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

20.


Romanae vrbis ornamenta, huc vt memorauimus a Constante congesta; omnemq́ue Syracusanorum gazam in naues componũt, praedaq́ue amplissima ditati AEgyptum repetunt. Sunt tamen alij qui scribant, quod propius ad veritatem accedere videtur; a Constantino cuncta, quae pater Romanis ademerat, oppresso patris sui percussore Magnentio Constantinopolin transportata: Barbaro, autem post Magnentij caedem insulam inuasisse. Ceterùm ne ordinem seriemq́ue rerum deinceps gestarum vsque ad Siciliam a Saracenis occupatam abrum pamus, pauca de Orientis & mox Occidentis Imperatoribus adijciemus. Constantino lustinianus filius eius nominis secundus successit; sequuntur inde principes; ita vt sequens praecedenti exsilium aut

excidium intentaret. Leone autem Isanco imperante Sicilia sergij praefecti opera ab Imperatore desciuit; sed ab eodem iterum mox in potestatem redacta est. Posthaec

quum Pipinus Francorum Rex Stephani secundi Pontificis rogatu, Aistulphum

Longobardorum regem Romanis rebus infectum domuisset; & paullopost Carolus eius filius, cui rerum gestarum magnitudo Magni cognomentum peperit, desiderium Aistulfi filium, Hadriano pontifice petente debellatum captumq́ue cum suis in Galliam misit. Mox quum Carolus Leonem tertium Romanorum Pontificem a populo & proceribus Romae expulsum, armis reduxisset; a Pontifice Imperator & Augustus salutatus est: atque ita Occidénti summa Imperij dignitas, quae trecentis ex triginta annis in Thraciam translata fuerat, restituta est. Carolus pacem ab Irene imperatrice ante praescriptam cum Nicephoro eodem foedere, ijsdem ‘que legibus confirmat; ita diuiso imperio, vt Sicilia cum Calabria & Apulia Nicephoro: reliqua

Italiae pars Carolo cederet. Per id tempus, (annus a Christo nato octingentesimus agebatur) Saraceni AEgypto, Africa, Suria & Hispania potiebantur, contra quos Carolus multa praeclarè gessit. post mortem Nicephori Sicilia Stauratio; inde Michaëli Curopalato; & eius filio Theophilacto; mox Leoni Armenio Michaëliq́ue



Balbo Constantinopolitanis imperatoribus paruit. eo imperante Saraceni qui Africam occuparant, cum classe Siciliam inuadunt, & omnia ferunt aguntq́ue; mox

& Panormum & aliquot opida per vim capiunt. Siculis ea clade oppressis, Bonifacius Corsicae Comes cum Etruscorum auxilijs saluti fuit; is quum in Africam exercitum exposuisset inter Vticam & Carthaginem Saracenos aggressus, magno proelio fudit, & ter acie congressos vicit & profligauit; ita vt Saraceni tot cladibus e Sicilia detracti; ad suorum auxilium relicta Panormo, ceterisque insulae locis in Africam reuocati sint. Liberata Bonifacij stratagemate & virtute Sicilia, Michaël Imperator

in eam Praefectum cum magno militum praesidio Euphemium; cui legatum Exarchum adiunxit, transmisit. Saraceni interea classem duce Sabba expediunt. contra quos Michaël classem, ductore Theophilo cum sexaginta Venetorum triremibus instruxit; concurritur nauali certamine ad Crotonis litora; Theophilus captis

aut depressis nauibus, solus fuga euasit. Sabba victor in Dalmatia opidum Austense diripit; Venetorum naues e Suria venientes cum mercibus capit; Anconam direptam incendit: praedaq́ue ditatus in Africam reuertitur. Variant deinceps Siculorum Annales in occasionis enarratione. qua Arabes siue Saraceni in Siciliam a Michaëlis Augusti Praefectus euocati, eandem CCXX . fermè annis intoleranda seruitute oppresserunt. sunt qui Georgij Maniacis perfidiae hoc imputent; caussam aut fabulam affingunt. eum rerum nouarum studio captum Siciliam quam ex Michaëlis imperio administrabat, occupasse. pecuniam suo nomine & imagine signasse. Michaëlem, vt scelus Georgij vlcisceretur, cum vxore sua fallax consilium & dolum communicat. mortuum Imperatorem ex subito morbo euulgatur; Augustam, quasi ad secundas aspiraret nuptias, praeferre cunctis Maniacem; hũc per legatos ad matrimonium solicitare: eundem hac occasione oblata accensum, tamen fraudem
b 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer