SARACENI
qui nomen suum a Sara, Abrahami vxore repetebant, sedes in Arabia selici sibi delegerant: gens ea vsque ad Heraclij imperium obscura; tunc
quidem sines suos egressa cum Arabibus atque alijs qui ipsis circumsusae erant,
Margin note:
AN.A CHR. N.DCXIIII
.
nationibus consusa, in multitudinem infinitam excreuit. Anno namque salutis nostrae sexcentesimo & decimoquarto quum Heraclius Augustus superato Cosrhoe Persarum rege; Asricam, AEgyptum, Suriam, Mesopotamiam, & quidquid suerat a Persis occupatum Romano imperio recuperasset, sola Arabia in armis erat. Cuius motus magnum toto orbi incendium, belli & religionis saeuissimas saces accendit, & maximum malorum seminarium; quo magna mortalium, & orbis habitati pars ex veritatis luce in densas opinionum & errorum nebulas praecipitata est, eius impietatis
Margin note:
MAHV METHES APOSTATA
.
caput & sons Mahumethes suit, dubium Arabs an Persa: vtrumque enim traditur. Ceterùm quum is anno Christi sexcentesimo & tricesimo secundo, mortuus & Mechae
sepultus esset: eiusq́ue auspicijs Saraceni Asiam occupassent: Europam quoque inuadere ausi, primò Rhodum petiuêre; mox Colossum, Aeneam Solis statuam LXX.
Margin note:
SARACENI SICILIAM DEPOPVLANTVR
.
cubitorum altitudine, terrae motu primum euersam, depraedati sunt. inde AEgAeo
mari latrocinijs vexato & Cycladibus direptis, in Siciliam prouecti, litorales eiusdem oras primùm populantur, mox vt neminem obsistere vident, in mediterranea excurrunt, serro & igne multipliciq́ue clade insulam assligunt. qua cognita Constans Augustus,
Margin note:
OLYMPIVS EXARCHVS CVM CLAS SRIN SICILIAM MISSVS
.
Olympium Exarchum cum classe contra eos misit; qui tam atroci pugna proelioq́ue nauali cum Saracenis congressus scribitur, vt propior victo, quàm victori hostibus tandem superatis, & insula liberata, paucis post diebus tantis laboribus sractus è viuis excesserit. Constans inde Augustus quum Romae benignè admodum
exceptus; eandem opibus ac preciosissimis quibusque signis spoliasset, Neapolin primò, inde in Siciliam transsretauit. substitiflq́ue Syracusis quoad tributum quod Italiae, Siciliae, ceterisq́ue insulis prouincijsq́ue ex libito, non ex veteri sormula imperauerat, coëgisset. quod tanta acerbitate per sexennium exactum est, vt non solum mul ti sortunis, sed liberis etiam & vxoribus spoliati sint; qui à parentum aut maritorum
obAeratorum amplexibus, ad seruitutem auellebantur. Sed Constans breui scelerum suorum vltionem expertus est; dum namque molliùs & solutiùs inter suos versatur, seruenti balneo vaporeq́ue ex Mezentiյ siue Magnentij (variat enim apud scriptores
Margin note:
THEODORVS EXARCHVS ITERVM
.
nomen) insidijs sussocatus est. Hic Magnentius ordinum ductor sub Heraclio imperatore suerat, & imperium scelere suo assectabat. cuius motus statim Theodorus Exarchus, vndique coacto milite oppressit. variat in hac parte scriptorum auctoritas,
sunt qui Constantinum, vt patris mortem vlcisceretur, sibiq́ue vindicaretarmis
Margin note:
SARACENIS SICILIAM ITERVM INVA DVNT
.
imperium, cum classe in Siciliam venisse tradant: alijs placet; eum metu paterni casus domi mansisse, ita vt Saraceni comparata classe, Siciliam nouis motibus agitatam aggressi sint: Syracusas quae nullo praesidio tenebantur subita vi adorti ceperint, & quia ibi tutò haerere, nondum consirmatis opibus, nõ poterant, ob Italiae & Asricae quae iam ipsis bellũ moliebatur propinquitatem; omnia caede promiscua prosternũt