Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

125.


nece esse expiandam. Mox Archias quum se tantae calamitatis culpam sustinere, suorumq́ue ciuium oculis signari videret numinis quoque vltioni cedendum ratus fugae consilium concipit, colonos maximo numero ex Corinthijs, Doriensibus, ac Teneo Corinthiorum vt exsternas secum quaererent sedes adscribit: vt ne quid inaugurato aggrederentur, cum placuisset de loco Apollinem consulere ita respõsum est.
Trinacriam supra medio iacet insula ponto
Ortygiam dixêre, vbi cana fluenta refundit
Alphaeus pulchrae sese immiscens Arethusae.

   Auctores habeo qui referant, quum sub idem ferè tempus, Myscellus

quidam genere Achiuus, qui Crotonem coloniam in Italiam deduxit, de vrbe condenda Apollinem consuleret, atque vterque antequam oraculum proderetur, rogatus esset, opesne an salubritatem expeterent? Archiam opes, Myscellum incolu mitatem petijsse, & vtrumque voti compotem esse factum: Syracusas enim opulentia, Crotoniatas corporis salubritate floruisse. Sequutus itaque Apollinis oraculum Archias colonorum frequentiam secum deducens Ortygiam tunc quidẽ Insulam, postea tenui isthmo continenti adiunctam appulit. Siculisq́ue

ibidem proelio victis & ad mediterranea profligatis, in condenda munienda, ampliandaq́; vrbe Syracusarum totus incubuit, quam postquam

per aliquot annos felici progressu optimis legibus atque institutis firmasset, duabus ex vxore filiabus Ortygia & Syracusa susceptis à Telepho cui adolescentulo stuprum intulerat, & à classis suae praefecto per fraudem interemtus est. Post Archiae caedem vrbs maxima statim incrementa tam ex ipsius agri felicitate, quam portuum commoditate accepit: floruitq́; in optimatũ statu plurimis ea respublica viris, & dignitate & belli gloria claris cõspicua: vsqueadeo vt Syracusani ipsorum auspicijs populos finitimos suae potestati subijcerent, plurimosq́; barbarorum seruitute oppressos in libertatem vindicarent. Quumque è quattuor illis vrbis Syracusanae partibus sola Ortygia per id tem pus incoleretur,

affluente indies, vt fit in republica bene constituta, multitudine alijs atque alijs subinde partibus Pomerium auctum est: creuitq́; vel ab ipso statim initio vrbs eò potentiae, vt intra breue tempus quattuor vrbes in Sicilia Syracusani condiderint, Acras videlicet niuosis in montibus ad Anapi fluuij fontes septuagesimo post conditas Syracusas anno, Casmenas in planicie nonagesimo, Camarinam ad littus meridionale centesimo decimo, Ennam quoque in mediterraneis insulae ipsoq́; veluti vmbilico anno septuagesimo primo. Ab optimatum quem diximus statu, Syracusanorum respublica ad popularem, à populari ad plebeium conuersa est. Nam quum Tyndaridis vnius ex optimatibus 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer