Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

121.


societate amicitiaq́; Populi Romani Syracusana Respublica multis antea malis fessa nõnihil respirauit, donec Hierone mortuo Hieronymus eiusdem nepos, qui successerat in tyrannidem prolapsus, & ad Poenorũ amicitiam procliuis, suorum insidijs opprimeretur. Quum etenim ab istius morte respublica denuo factionibus laboraret, & Syracusani ad Poenorum sese societatem inclinarent, vrbe tandem à M. Marcello expugnata, Romanorum deinde legibus & magistratui parere coacti sunt. atque haec paucis de Reipublicae istius conuersione hîc prefari visum est,

quò tot mutationum & turbarum caussae intelligerentur. Sequitur nunc vt de vrbis ipsius origine, & situ agamus, à tenuibus namque

progressa initijs in magnam amplitudinem extensa est. Prima vrbis pars peninsula erat, quae à prima origine, à similitudine balnearũ Omothermon dicebatur. eam A Etoliex Ortygia profecti, mortalium primi incoluerunt, vocaruntq́; Ortygiam, vel abipsorum patria, vel à Diana,

quae & ipsa Ortygia ab vna Cycladũ cognominabatur: Dianae namq; hanc peninsulam antiquitas consecrauerat. Post haec Siculi expulsis A Etolis, quum locum hunc construendae vrbi peropportunum obseruassent, (aggere enim angusto veluti ceruice quadam continenti adherens, sexcentorum ferè passuum ambitu comprehendebatur) maenia loco tutissimo, & quem pauci defendere possent, circumducere placuit.

Portus verò duos inaequales habebat, maior orientem, minor occidentem respiciebat. Maior ad mare Ionium quingentos passus patebat coarctabantur eius fauces tum Plemmyrio promontorio è regione vrbis sito, tum & insula Plemmyria, ita vt centum ferè passuum angustijs clauderentur:portus autem ipse in latitudinem duobus passuum millibus, in ambitu verò quinque patebat. m huius portus sinum Anapus fluuius ingenti & perpetuo alueo influebat, sinistra vinetis & oliuetis

vestiebatur, dextera fonte Arethusa apud antiquitatem celeberrimo alluebatur fons enim ille medijs è saxis ac specu exundans, magnos in

mare fluctus prouoluebat. Auctores tradunt Alphaeum Arcadiae fluuium

iuxta Cyllenen Eleorum nauale in mare irrumpere, atque mare Ionium per quingenta passuum millia subtermeare, & ex hoc fonte iterũ erumpere, atque id multis & verisimilibus argumentis affirmare cõtendunt. Arethusa verò aquas habuit crassas salsioresq́;, & proinde potui insuaues, plenissimas tamen piscium, quos quod Dianae sacri essent, religio erat violare. atque hinc varia numismata cum Arethusae capite piscibus circundato inter Syracusana spectari credibile est. Prodit Diodorus obseruatum etiam illos qui belli tempore eos pisces comedere ausi fuissent varijs calamitatibus oppressos infAelicem habuisse exitum.
   Portus minor qui occidẽtem respiciebat, mamoreũ vndiq; sinum, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer