Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

119.


Margin note:

A

num quae obrepserat barbaries; & quod vnicum tantum exemplar
haberemus, ita vt ab omni collatione excluderemur; adhaec nota-
rum in numeris aut transpositio, aut deprauatio.

120.
ΣYPAKΟΣIΩN.
SYRACVSAE
Corinthiorum Colonia.


    QVIA ordo seriesq́ue historiae postulat, vt de Syracusis vrbe non solum totius Siciliae principe, sed & metropoli atque inter, Orbis vrbes celeberrima dicamus:hoc prius exponendũ erit, à quibus

initijs & à quibus colonis frequentata in tantã pomerij amplitudinem creuerit, vt nõ modo maxima, sed & pulcherrima, quattuor simul vrbes, triplici muro, totidem arcibus, portubusq́; duobus inclusas, ambitutriginta passuum millia, imperio autem totam quasi Siciliam amplecteretur.

Ipsius Reipublicae status admodum inconstans fuit, & ad frequentem conuersionem cum magna ciuitatis perturbatione praeceps. Ab initio namque sub legibus, & institutis Doricorum & vnius imperio adoleuit: post Archiae mortem sub optimatum gubernatione aliquandiu floruit: donec ad statum popularem seditionibus, discordijs ciuilibus & factionibus semper irrequietum prolapsa iusto randem Gelonis

imperio recrearetur. Mox iniusta aliquot tyrannorum dominatione, audacia, & libidine vexati ciues, asserta tandem armis & legibus, libertate tyran nidẽ expulerunt. Sequuta deinde iterum est optimatium administratio, quorũ prudentia, & fortitudine difficillimis temporibus respublica conseruata est, & affectata armis Atheniensium dominatio fortiter repulsa. CAeterum quum plebs (vti ferè solet) post victoriam impotentius iterum infolesceret, factionibus & partium studijs, tum etiam Petalismo optimum quemque ciuitate eijceretur, armisq́ue Punicis ob discordiam intestinã lacesseretur, vsus ea occasione artibusq́; suis Dionysius, rempublicam inuadens, eandem annis duodequadraginta tenuit,

eo sublato filius regnum paternum armis occupat, huius potentiã Dio Syracusanus labefactauit, Timoleon Corinthius restituta Syracusanis libertate euertit. Nec hic status vltra vicesimum annum diuturnus fuit. dum namque vim externam discordijs iterum ciuilibus fessi depellere, sed frustra conantur, domestica iterũ dominatione per Agathoclem opprimitur.cuius fortuna, vt frequenter variabat, ita reipublicae statum percellebat, aut sedabat. Eo defuncto quum Pyrrhum Epirotarum regem Syracusani domestica clade perculsi, contra Poenos sollicitassent, atque is Romanorum bello oppressus Syracusanos deserere cogeretur, Hieroni secundo vltro sese dediderunt, sub cuius imperio, &
C

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer