Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

103.


limites terminabant) XXXVII. temporibus secundum longitudinem versus Ortum; Ennam verò vrbem, vt insulae eiusdẽ vmbilicum. XXXIIX; Messanam, vt in freto extremam, XXXIXS, mensurantur. Latitudinis quidem siue ab A Equinoctio versus polum distantiã, Lilybaeo XXXVI. partes; Syracusis XXXVII. Messanae XXXIIXS. attribuunt: vsqueadeo vt hic caeli tractus Siciliam desiniat, aëre temperato, soloq́; fertili & omni prouentuũ genere, frumenti, olei, vini, felicisimo sitam. A continente commodo vndique interuallo, & commercijs opportuno distat: & primum Euripo quidem breuisimo, ceterũ ancipiti & vorticibus inter se collisis, scopulorumq́ue asperitate, & monstrosis Scyllae, Charybdisq́ue

nominibus infami, ab Italia per mille quingentos passus, quasi ab corpore suo diuellitur: vbi ab eadem longisimè, vtpote ab Drepano ad Neapolim CCC.M. passuum seiũgitur; à Sardinia versus Occasum CCXXX.M. Passuum recedit. Ceterum ad meridiem mare inter Lilybaeum & Mercurij promontorium C.M. passuum patet; etiamsi priscorum auctoritas, (nisi sorte librariorum imperitia aut negligẽtia corrupta sint exemplaria) LXXX. M. passuum adijcere videatur. Siciliam verò primo incoluisse velut indigenas, Cyclopas & Lestrygonas, genus hominum tum corporum proceritate horrendum, tum feritate & latrocinijs infame, ab antiquitate proditum est. Priscorum traditionem etiam recentiorum

experientia confirmat; qui cadauera immani proceritate ad viginti cubitos intra proximum saeculum aut essossa, aut in specubus deprehensa testimonijs etiam nuncupatis asseuerare non dubitent. Exstinctis Cyclopibus A Eolus regnũ insulae occupauit: post quẽ singulae ciuitates in Tyrannorum imperia concessere, eorum namque nulla vnquã terra feracior fuit. Siciliae nomen Trinacria quod ab initio ab situs forma ipsi (vti diximus) attributum fuit, variasse semel atque iterum obseruo. Nam quemadmodum mare mediterraneum varijs vndique nauigationibus ex Asia, Africa & Europa patebat; ita haec insula quae tribus promontorijs tres illas terrae tunc potissimum habitatae partes prospectabat, varia ob fertilitatem, portuumq́ue commoditatẽ ne

gociatoribus commerciorum genera, paratã adhaec nouis qui subinde appellebant colonis sedem, colendi habitandiq́ue opportunitatem

olim praebuisse verisimile est. Hinc Sicani Tarraconensis Hispaniae ad Sicorim fluuium populi suis sedibus ab Ligyensibus expulsi, atque huc appulsi, insulae nomen, praecipuè ea qua in Occidentem flectitur parte, Sicaniã fecerunt: quamuis non desint auctores, qui indigenas fuisse Sicanos tradere malint. Multis postea saeculis Siculi Ligurũ genus (habitauerat ea vicatim inter flumen Tiberim, & montem Circaeum) Aboriginum armis profligati, traiecto freto insulam inuaserunt: debellatisq́ue 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer