SICILIA
, quae olim tenui admodum ceruice passibus mille quingentis Italiae adhaerebat, ab eadem terraemotu vel maris Aestuosi violentia circa Rhegium (quo nomine Graeci abrupta vocant)
auulsa, Insulaq́ue facta, tribus in mare Mediterraneum promõtorijs extenditur; quod trium femorum symbolo, quae in numismatibus uno veluti vertice connectuntur, ab antiquitate expressum est. Ab ea situs specie
Graecis quondã Trinacria, à tribus nimirũ promontorijs dicta est: vti & ab Latinis à tribus, sed inaequalibus lateribus Triquetra appellatafuit. Vertex trianguli qui contra CAenim Calabriae promontorium in Borea'm excurrit, Pelorus dicitur: siue quod eo vocabulo, montis magnitudinem
Graecia antiquitus signisicaret: aut vti multorum auctoritate confirmatũ est, à Peloro nauis Annibalis gubernatore. Annibal namque
Romanos victores ex Petilia fugiens eò delatus, aut quod alij produnt, ex Africa profugus, per ea loca Suriam petens, quia procul intuenti continua videbantur littora, neque peruium esse pelagus; seseq́; guber natoris perfidia proditum arbitratus, illũ intersecisse traditur: sed caussa erroris sui cognita, & fidei testimonium mortuo statuam posuisse, & promontorio Pelori nomen indidisse. Ceterùm à Peloro, sinuoso quidem & cõcauo littore Ortum Austrumq́; versus per CLX. M. passuum usque in Pachynum alterum Siciliae promontorium à crasso caliginosoq́ue
aëre sic dictum, quod contra Peloponesum extenditur, Insulae latus terminatur. Inde Sicilia in Austrum conuersa, secundum littora
Africi maris per CLXXXIII. M. passuũ sensim in tertiũ verticem extenuatur, qui Lilybaeũ contra Africani promontorij quod Mercurij dicitur
angulum extendit. Hinc Siciliae littora secundũ mare Tyrrhenum ab Austro in Septentrionem latere ceteris duobus longiore per CCLXXXI. M. passuum in Pelorũ extenduntur: vt hac ratione totius insulae ambitus DCXXIIII.M. passuũ includatur. Quibus curae fuit caeli spacia suis limitibus cõprehensa terrae situi tractibusq́ue maris comparare, Siciliam quarto Climati, parallelis decimo, & illi qui per Rhodum describitur vndecimo: diem verò maximum horarum XIIII.S. putant. At Lilybaeum ab Insulis Fortunatis, (quae extremos eo saeculo terrae cognitae