95.
96.
HVBERTVS GOLTZIVS
LECTORI S.
NON
tantum vt ordinem, quem in disponendis, ex lege Geographiae, Siciliae & Magnae Graeciae numismatibus sequuti sumus, rectiùs, Lector, intelligeres; verùm etiam in historiae nostrae lectione, mo dò oram maritimam legens, modò fluuios transmittens, inde porro nũc in hanc, nunc in aliam ciuitatem excurrẽs, maiore cum voluptate versareris: earundem regionum tabulas Geographicas numismatibus continuò subiecimus. in quibus vrbes & flumina, quorum numismata exhibemus, litteris maioribus descripsimus: opida verò, mõtes, flumina, promontoria, insulas, aliaq; loca, quorum singillatim in historia nostra meminimus, minoribus characteribus expressimus. Neque tamen vlterius in Italia, quàm, secundùm mare Hadriaticum, Ariminum, secundũ Tyrrhenum, quod etiam Etruscum appellamus, Cosam & Faliscos vsq; processimus. minimè enim necessarium esse videbatur, duarum duntaxat vrbium Massiliae & Antipolis gratia, quae in nostris etiam numismatibus visuntur, Italiae tabulam in Narbonensem vsque Galliam extendere. Illud etiam monendus es; nos in nostris tabulis eas vrbes, flumina, montes, alia loca, quae idem nomẽ habent, semel tantùm nominasse; neque eadem nomina saepius repetere voluisse. veluti, cum A Etna mons sit, & ei eodem nomine ciuitas adiaceat, vti etiã de Eruce mõte & ciuitate possumus dicere; nec nõ de Eloro, quod & fluminis, & vrbis, & arcis nomen in Pachyno erat.nos huiusmodi nomẽ semel posuisse cõtenti, iterũ delineare abstinuimus. quod etiam de Thusa ciuitate, flumine, & emporio, vti & Vulturno flumine & opido. Truẽto flumine & ciuitate, Ariminoq́ue vrbe & fluuio, eiq́ue similibus intelligi volumus. Ceterùm quia in Sybari vrbe, fluuioq́ue Sybari contrarium fecimus, vtpote quorũ nomina in Magnae Graeciae tabula seorsim expresserimus: id eo cõsilio a nobis factum, vt faciliùs error animaduerteretur, qui in Ptolemaei geographia obrepsit; vbi Thurium (quae prius Sybaris dicta fuerat) inter Crotonem & Metapontum ponitur. quod & nos in numismatum ordine obseruauimus. In tabula tamen nostra geographica, & in Sybaris, Thurijq́ue descriptione; Strabonem sequuti sumus, qui Thurium inter Syba rim Crathimq́ue amnes collocat. Et haec quidem differentia inter duos tam probatos auctores, (simul & quia erant, qui dubitabant vtrum Thu rium in ipsis Sybaris ruinis, exstructum esset) me mouit, vt Sybaris numismata, extra ordinem in XXXV. tabulam, reijcerem. Vale & faue benigne lector.