Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

565.

566.
AD HVBERTI GOLTZII ROMANI CIVIS GRAECIAM, DANIELIS ROGERII ANGLI,
PHALEVCI.


ANtiquas quòd opes, duces, triumphos,
Leges, templa, deos, decusq́ue priscum,
Romae restituas nouae, suae vrbis
GOLTZI , te sacit illa grata ciucm,
Ac quernâ decorat tuas coronâ
Comas ciuibus ob suam salutem
Post tot saecla tuâ arte restitutam.
Hoc contentus honore, quem labori
Grata reddidit vrbs tuo acquiescis.
Sed victoria maior est coronis,
Par corona nec vlla tot trophaeis
Nam, quid maius opiner esse? ciuem
Creasse, an statuisse ciuitatem?

567.
ADOLPHI MEKERCHI I. C.
EPIGRAMMA,


quo Auctoris nomen, cognomen, patria, ortus, domicilium,
ciuitas, & opera tam edit a, quàm edenda notantur.

Edidit HVBERTVM Venlo sub luminis auras;
Illius & proauos & genus Herbipolis.
Bruga magis felix, quae tecta larésque benignos
Artifici dextrae praebet & ingenio.
Inuidit Latium, & Latij caput inclita Roma,
Roma peregrinis gentibus Aequa parum.
Ac, sibi ne tantum decoris laudísue deesset,
Ciuibus adscripsit GOLTZION Ausonijs.
Et meritò: quia nemo alius, qui moenibus vrbis
Semirutis humeros supposuisset, erat.
Sed ne Roma tumesce nimis: nam Graecia ciuem
Hunc à te repetet, surripiétque breui.
Tunc iterum viuent Thebae, Sparta, Argos, Athenae,
Totáque surget ouans Hellados Hellas humo.
GOLTZIVS & viuct, donec Venlo, Herbipolisq́;,
Bruga erit, & Latium, Graecia donec erit.

568.
NICOLAI COLVII BRVGENSIS
IN NOMEN AVCTORIS.


Huber & HVBFRTVS , suntq́; hubera semina mentis,
Huberis & pollet dotibus ingenij.


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer