Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

499.


hinc forsã in octauo Massiliensium numismate capiti Mineruae vua ab occipitio adsignata est. eòdem etiam quidam referunt, quod in quarto numismate, oleae ramusculum expressum videmus. Addam è Plinio Massiliae Pateram Iouis ex vite fuisse ad multa saecula incorruptã quod argumento est Iouem etiam a Massiliensibus cultum fuisse; cuius caput

septimo numismate ob eam caussam expressum credere licet. Massilienses quum ciuium frequentia abundarent, non solùm in Liguria Colonias deduxerunt, vti memorauimus, Tauroentiũ, Antipolin, Agatham, Athenopolin, Olbiam, & Nicaeam; verùm & in Celtiberia siue

Hispania citeriore Emporias condiderunt. Emporitani, vt Strabo auctor est, Dianam Ephesiam eximia veneratione colebant, nempe originis suae a Massiliensibus vti in praecedentibus diximus, memores.

Habitauerũt ab initio Emporitani in quadam insula, quam suo tẽpore Palaeopolin fuisse vocatam idem auctor testatur: sicuti Diopolin eã insulae partem quam murus a Palaeopoli intercludebat: quae & antea ex indigenis inquilinos habuerat qui etsi suam haberent rem publicam, communia tamen cum Graecis ad propugnationem moenia incolebãt: eáque duplicata erant, medio dirimente muro: sed tem poris progressu eodem iure ciuitatis cum Hispanis vsi sunt: quod & in alijs multis euenisse scribit Strabo, Barbaris Graecanicisq́ue legibus mixtim temperatis.

Testatur & Liuius Emporias vrbem a Phocensibus oriundam: Obseruo in Epitomis Liuij scriptum esse a Q. Opimio Cõsule Transalpinos Ligures qui Massiliensium opida Antipolin & Nicaeam vastabant edomitos. Ptolemaeus Massiliam ab extremo Occidente horam vnam cum besse sitam esse prodidit; latitudinem verò habere quadraginta trium partium cum quinque scrupulis. Stephanus tradit gentilicia nomina esse, Μασσαλιώτης, Μασσαλιήτης καὶ Μασσαλιεύς, Latini Massilienses scribunt, quum tamen nominis ratio exigat, Massalienses per primã non tertiã secundo loco vocalem. atque idem nomen ipsa numismata exprimant
S s 2


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer