Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

497.


vatiat, decimo tertio namq́; libro hanc historiã euentu quidẽ eandẽ, nominibus tamen & tempore diuersam prodidit. Nanum videlicet regem qui nuptias filiae, quã Pettam vocat, parabat, Euxenum Phocensem qui eò fortè accesserat, ad conuiuiũ euocasse. nuptias more gentis ea conditione & pacto celebrari solitas, vt sponsa post cenam ad conuiuas accedens phiala mista cuicumque ex praesentibus procis praebibisset & phialam porrexisset, eum sibi maritum videri delegisse. Pettam itaque ingressam, siue casu siue consilio, phialam Euxeno obtulisse: atq; ita patrem Euxeno filiam in vxorẽ collocasse; maritum mutato vxoris nomine eandem Aristoxenã appellasse; atque in eius rei memoriã gentem

Protiadarum a Proto Euxeni & Aristoxenae filio apud Massiliẽ ses multis postea saeculis ceebrem fuisse. Vt autem inter conuiuales

Athenaei & sobrios Iustini sermones nihil iudicij aut sententiae interponamus, quum Peranus per Glyptin Senani Segoregiorum regis filiam vicinis etiam amicus factus esset, Massilienses cum Gallis & Liguribui rs es magnas gerere coeperunt; siue dum armis se aduersus vim externam tuentur, siue dum vltrò eos a quibus petiti suerant lacesunt: sicuti mortuo rege Senano contra filium eius Commanum accidit, qui quum Massiliam ex insidijs intercipere conaretur, septẽ Ligurum millia a Massiliensibus vnà cum rege caesa sunt: institutumq́; (quia Floralibus

dum ciuitas somno ac vino sepulta esset, Commanus eam inuadere tentauerat) vt festis postea diebus portas clauderent; vigilias agerẽt stationes in muris haberent & peregrinos récognoscerent. Vicére etiã nauali proelio, vtisupra ex Pausania memorauimus Carthaginenses. Ceterũ Massilia postquam a prima statim origine diu cum finitimis luctata esset, pace tandem cum ijsdem parta, rerum gestarum fama, opum abundantia, colonorum frequẽtia, & armorum gloria, praecipuè autem populi Ro.societate & amicitia propugnata florebat. Ciuitatem inde optimis legibus & Graeca disciplina institutam & morum grauitate cõpositam, sexcenti ex optimatibus (qui ab honoribus quos quoad viuerent



capiebant Τιμούχοι vocati sunt) suo consilio gubernabant. Fuitq́; eadem respublica vel a prima origine & antequã Massilia conderetur, (cum Tarquinio namq́; Prisco vbi primùm in Italiam appulissẽt, Phocenses, antequam sedes fixissent, foedus percusserant) amicitia & foedere Romanis iuncta, vti iam ante cõmemorauimus; fidẽq́; & foedus semel percussum constanter seruarũt, & magna cum comitate ac benignitate coluerunt: ita vt nõ desint auctores qui tradant Massilienses quũ Romani arctissima obsidione a Senonibus Gallis in Capitolio obsessilibertatem auro appenso redimere cogerentur, aurum & argentum tam publicum quàm priuatum ad conficiendum pondus contulisse: moestitiámque
S s


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer