Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

494.

495.
MAΣΣAΛIHTΩN.
MASSILIA
Phocaeorum colonia.


   

MASSILIAM omnium scriptorum etiam antiquissimorum monumentis celebratam, diximus situ suo perstringere eius trianguli verticem, quo Polybius Italiam tribus lateribus circumscribit: adhaec eodem auctore, maritimos Ligures a Massilia vsque ad Pisas extendi; atque Alpes a Massilia propè in orbem ad Tergeste vsque in sinum Adriaricum ductas, occidentis & Septemtrionis Galliae partes tueri. atque

haec quantum ad Massiliae situm, quo Italiam Liguresq́ue Gallos contingebant: superest vt de vrbis ipsius origine & maioribus disseramus.

Obseruo itaque Massiliam coloniam fuisse Phocaeorum, videlicet eorũ qui in Ionia fuerant. Phocaeam enim Athenienses vnà cum Philogene in Ionia haud procul a Smyrna condiderant: nomenq́ue vrbi a Phoca vitulo marino, qui dum fundamenta vrbis iacerent ipsis apparuisset, fecerant. Massilia verò tali occasione & caussa condita est. Cyrus Persarum rex quum Craesum Lydorum regem opibus superbientem armis edomuisset, & in potestarem redactum regno spoliasset, maritimis Ioniae & A Eoliae regionibus Harpagum ducem praefecerat. Is quum superbè

admodum & ex libidine dominaretur, metum Phocẽsibus incussit: quos vt tumultuari accepit, tamquam vrbem obsessurus propius ad Phocaeam mouit. Phocenses verò vt vim ab Harpago parari vident, noctu qui elabi poterant, conscensis cum familia nauibus in Ephesum vela saciunt: idq́ue ex omine quod fortè nauigationis eiusdem gubernatori exciderat, consulendam videlicet esse Dianam, quò cursum oraculo suo dirigendum Dea responderet: Dianam namque tota Ionia magna veneratione colebat. Nocte verò eadem quà Phocenses Ephesum appulsi fuerant, Aristarcha inter Ephesias matronas honestissima, vidit Dianam in somno monentem, vt vnà cum Phocensibus accepto

secum quodam simulacro nauigaret. Italiam itaque ex Deae oraculo petunt: pars in Lucania Veliam (vt suo loco prosequuti sumus) siue Hyelam condidisse; ceteri regnante Tarquinio Prisco cum Romanis societatem coiuisse scribuntur. inde cum tota classe Phrurio & Perano ducibus in Galliam Braccatam profecti, Massiliam Aristarchae monitu ad Rhodani ostia iuxta Ligures condiderunt: loco rupibus & cautibus aspero, cuiportus in formam Thearri subiacebat: vrbeq́ue moenibus amplissimis cincta arcem exstruxére; templumq́ue in arce Apollini Delphico (quod Delphi in Phocide siti essent) vti & alterũ Dianae Ephesiae splendidissimum, ob oracli memoriam condiderunt. Aristarcham, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer