Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

488.


& cumijs duce A. Manlio Torquato Consule debellatum esse inuenio. Is namque ducto in agrum Faliscum exercitu, occurrentes sibi Faliscos

proelio fudit: deuastatoq́ue agro Falisco exercitum ad Faleriam vrbem admouit, eamq́ue per vim captam euertit: totum inde nomen Faliscum sexto postquam venerat die in deditionem accepit. Manlium de Faliscis

triumphasse Fasti Capitolini testantur. Deductam ab Romanis in Faliscis Coloniam Iunoniam Faliscam inuenio; colonisq́ue agros ab Triumuiris assignatos: sed quo id tem pore factum sit nobis ob scriptorum incuriam incertum est. Quia autem Falisci sub eodem parallelo cum Cosis maritima Etruriae vrbe a Ptolemaeo recensentur, fecit eadem



parallelorum Aequalitas, vt a Faliscis ad Cosanos maritimos Etruriae populos transiremus.

489.
KΟΣΩN .




    COSAM auctor est Plinius Vulsinienses qui inter duodecim principes Etruriae populos recensentur, Aedificasse. De Vulsiniensibus itaque vt Cosanorum maioribus, pauca & explorata, vt accepimus, in medium adducturi sumus. Captis Veijs L. Valerio potito, M. Manlio Capitolino Coss. nouum bellum cum Vulsiniensibus exortum est:

quo quum propter famem & pestilenitiam exercitus Ro. duci nequiret; Vulsinienses ob id animis elati; Salpiniatibus adiunctis, agros Romanos vltrò incursauére. itaque duobus inde populis bello indicto, cum Vulsiniensibus pugnatum. Fusa primo concursu in fugam acie, octo armatorum millia ab equitibus Ro. interclusa, positis armis in deditionem venerunt. Vulsiniensibus bello fessis, ea condicione, vt res populo Ro. redderent, induciae in viginti annos datae sunt. Obseruo quoque a L. Postumio Megello Consule, traductum in Etruriam exercitum principio Vulsiniensium agrum vastasse: deinde cum Vulsiniensibus ad tuendos fines egressis haud procul moenibus ipsorum depugnasse: duo millia

& ducentos Etruscorum caesos; ceteros vrbis propinquitate tutos fuisse. inde tres validissimas Etruriae vrbes, Vulsinios, Perusiam, Aretium pacem perijsse; & vestimenta frumentumq́ne pro militibus cum Consule pactos, missis Romam oratoribus, indutias in quadraginta annos impetrasle. In fragmentis Tabularum Capitolinarum scriptum est, Ti. Coruncanium de Vulsiniensibus & Vulcientibus triumphasse: quod ideo hîc adscripsi, quod Plinium prodidisse videam, Cosam Volciẽtium vrbem (quo loco alijs Vulsiniensium nomen substituere placuit) a populo

Ro. deductam. Paterculus etiam auctor est, Cosam & Paestum Fabio Dursone & Claudio Camina Coss. vtramq; ad mare Etruscum;
Rr 2


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer