Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

485.


concessére: Et inter duodecim Etruriae populos deinceps annumerati sunt. Vrbi tamen gentiq́ue Faliscorum, suae leges suaq́ue instituta permansére. Duas praecipui nominis vrbes Faliscis suisse quidam tradunt, modico a se interuallo distantes, quarum prior Falisca siue Faliscum a conditore, vti iam diximus, appellata fuerit: altera Faleria siue Falerium a Falerio Argiuo Halesi comite nomen sortita. Alijs placuit Falerium opidi nomen esse; gentem verò Faliscos dici. De Falerio addit Dionysius, etiam suo saeculo quamuis a Romanis habitaretur, scintillas tamen Pelasgici generis seruasse; multaq́ue moris Graecanici longissimo tempore apud Falerias perdurasse; vti armorum ornatus, hastas & Clypeos

Argolicos: sacrorum quoque apparatus, Aedes Deorum expiationes, sacrificia & multa similia. Ager Faliscorum quamuis multa sui parte asper & montosus, laetissimis tamen pascuis abundabat; & lino admodum foecundus erat. perlabebatur Faliscorum regionem Clitumnus amnis, eo miraculo celebris quod eius a quae potae albedinem armentis inducerent. Nihil quod memoria dignum sit, a Faliscis ante annum ab vrbe condita CCCXVI. gestum: hoc demum anno societatem Lartis Tolumnij Veientium regis, & Fidenatium sequuti, arma Romanis intulerunt. Aduersus quos Mam. Aimilius Dictator ab Romanis missus, ingenti eos proelio ad Nomentum caeso inter caeteros Veientium

rege superauit. Sequenti inde anno, Consules Romani agrum Faliscum ingressi, quum intra muros se contineret hostis, omnia latè depopulati, quòd pestilentia Romae FAeuissimè grassaretur reuocati, pactis cum hoste inducijs legiones ex agro Falisco abduxére. Quieuére inde Falisci vsque

ad annum ab vrbe cõdita CCCLI. quo anno inita cum Capenatibus soc etate, castra Romanorum, quitum Veios circumsedebant, inuasére ipsis simul Veientibus eruptionem facientibus: ita vt hinc Veiente, inde Falisco prementibus conuersae in aduersa Romanorum legiones, aliae aduersus Faliscos & Capenates, aliae aduersus Veientes erumpentes depu gnarent. Sed dissentione M. Sergij & Verginij tribunorum, qui priuatis

inter se odijs dissidebant, ac binis quae Romani ad Veios habebant castris, hic maioribus ille minoribus praeerant, factum est, vt dum Sergius cuius castra hostes oppugnabant, opem ab inimico per arrogãtiam petere dedignatur, Verginius verò pari pertinacia auxilium collegae laborãti vltrò submittere differt, Falisci interea, Capenates ac Veientes castris Romanorum paucis effugientibus potirentur. Quae clades vbi Romae acepta est, Sergio & Verginio propter mutuas discordias magistratu abire iussis, alij in locum illorum creati ac Veios missi, Faliscos Capenatesq́ue magna cum caede castris eijciunt. Falisci nouis statim copijs conscriptis accitisque Capenatibus, cum rursus castra Romanorũ 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer