Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

481.


Apenninus ab eodem ferè vnde Alpes initio exsurgens, ad mare vsque Hadriaticum & Senam opidum porrigitur. Padus ex Alpino quodam in Vagiennorum Ligurum finibus Vesuli mõtis fonte erumpẽs, longo per medios cãpos tractu multis in sinum Hadriaticum ostijs sese exonerat. In eundem ex Apẽnino nõ minimi nominis flumina octo; ex Alpibus vero vndecim influunt. Quoniam autẽ in multas nationes haec quã descripsimus regio distributa est; in Ligures, Gallos, Venetos & Car nos. de singulis quàm breuissimè poterimus, ea quae ab antiquitate desumsimus paucis complectemur. In agro Gallorum Cisalpinorũ describendo Boiorum tantùm, Insubrum & CAenomanorũ meminero: quòd

reliqui, quantũ ipse coniectura consequi possum, iampridẽ ab his, vt Senones a Romanis, bello deleti fuissent. Hi verò ab ortu Solis Senonibus, teste Polybio, ab occasu Liguribus Cispadami ad Trebiam adhaeserunt: meridie quidẽ Apennino; a Septemtrione Pado inclusi. Quod cum ita sit, adparet opida eorũ fuisse vltra Rubiconẽ ad mare Rauẽnam, intus laesanã, Forum Liuij, Fauentiam forũ Cornelij, Claternam, Bono-niam, Mutinam, Campos Macros, Nuceriam, Rhegiũ lepidi, Parmam, Brixillum, Fidentiã, & Placentiam: vlcra eam est Trebia. Pulsis autẽ per varia tempora Gallis, Pleraque Romanos occupasse, declarant frequen-tes eorum coloniae, Bononia, Mutina, Parma, Placentia, Cremona.



Ostendit & nomen Togatae Galliae, (sic enim haec regio postea est appellata) quod abeo ductum videtur, quòd ei Prouinciae Togae Romanae vsus concessus esset. Hoc autem nomen ea regio primùm tulit, quam Senones tenuerant; inde autem & Boijs, qui finitimierant Senonibus exturbatis, idem nomen communicatum puto. Sequitur vt paucis de



Liguribus agamus. Inuenio itaque Ligures, qui cis Alpes habitabant in duas partes fuisse distractos; Transapenninos & Cisapenninos. Transapennini fines a meridie mare Ligusticum; a Septemtrione Apennini iugum: ab Oriente primùm Macram amnem; post impetu in Etruriam facto Arnum; ab occasu eiusdem Apennini & Alpinini congressum ad Nicaeam habuerunt. atque ex his alij Montani, alij Maritimi appellati. Montani vt in veteribus rerum Italicarum Commentarijs scriptum est, a Nicaea vnde Apenninus attollitur, vsque ad fontes Macrae pertinuerunt: a Macra autem vsque ad Arni fontem Ligures Apuani. Maritimi

verò a Massilia, vt ait Polybius, vsque ad Pisas, quod primum opidũ ex Liguribus in Tuscos eunti occurrit: quamquam illud etiam Trogus in Liguribus, vt ea ferebant tempora collocarit. Ceterùm a Pisis opi-do Romam vsque Etruria pertinebat; hoc est, vti ego ex Polybio auctore nulla in re contemnendo interpretor, inter Arnum Tiberimq́ue flumina concluditur.
Qq 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer