Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

480.


Arnus erant: quae res effecit vt primis temporibus, quemadmodum Pisae pro Liguria; sic Ariminum pro Gallia communi sermone vsurparetur: cuius rei auctorem habemus Liuium; qui libro, XXVIII. ita scribit: Vrbana Prouincia Seruilio obtigit; Ariminum (ita Galliam appellabant) Sp. Lucretio. Rubiconem verò fluuium, Italiae ad Galliam Togatam finem fuisse, testimonio est nobilissimum illud Ciceronis in Antonium. An, inquit, faciat vt exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae educeret? CAesarem autem intellexit, quicum cohortes suas, vt ait Suetonius, ad Rubiconem prouinciae suae terminum consequutus esset, reputans secum quantum moliretur, conuersus

ad proximos; etiam nunc, inquit, regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt: quod & Lucanus multis post annis carminibus suis est prosequutus: eandemq́ue Ariminum primum opidum e Gallia in Italiam venientibus occurrisse video satis disertè ostẽdisse: quum versibus suis per enumerationẽ colligat, quoties fortuna Romanos lacesseret, hâc semper hostibus ad bellũ iterfuisse: ita Ariminẽses Senonum motus expertos; inde Cimbrorum furores & im petum; antea etiã Punica duce Hannibale arma; vti post multos annos Teutonum; postremò & CAesaris bella ciuilia mouẽtis. vsqueadeo vteadem vrbs varijs belli cladibus, & imperio Romano fatalibus semper lacessita



fuerit; denique etiam in partem militariũ Coloniarum venerit; quum Trium viri post victoriam Philippẽsem rerũ potirentur: cuius rei nõ solùm Appianus testis est; verùm etiam antiqua id inscriptio, consirmat, quae Patronam Coloniae Arimini memorat. Arimini Senonum vrbis longitudinem Ptolemaeus trigintaquinque partium; latitudinem quadraginta trium cum dextante circumscribit.
   VErum ab Arimino extremo Galliae Togatae termino ad vlteriores in Septemtrionem & occasum GalliAe terminos, qui citra vltraq́; Alpes secundum ius imperij Romani extendebantur, progrediamur.



Galliae autem nomine hocloco, ad Romani potius iuris consuetudinem, de qua post dicam, quàm ad veritatis rationem aptè, appello quidquid montium, camporumq́ue mari Ligustico; fluminibus Arno, Rubicone, Formione, Hadriatico sinu & conuexa ipsa propè Alpium crepidine continetur. mare enim a meridie est: Alpes a Massilia propè in orbem per vada Sabatia, Taurinos, Salassos, Rhaetos, Comum, Brixiam, Veronam, Vicetiam, Opitergium, Aquileiam & Tergeste vsq; in sinum Hadriaticum ductae, occidentis & Septemtrionis partes tuentur, sinus ipse cum duobus quae dixifluminibus partem orientis definit. Hanc mediam ferè discriminat Apenninus mõs, & flumen maximum Padus. 
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer