Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

478.


affinitatem Vmbriae attributam fuisse facilè crediderim: siquidem video Strabonẽ Vmbriam A Esi & Rubicone fluminibus, tum Ancone & Arimino opidis terminasse: atque in ea Ariminum Senam, Fanum & Metaurum, quae Senonum antea fuerant, numerasse. Valerius quoque tradit, Asdrubalem a Nerone & Salinatore in Vmbria caesum; quos ad Senam & Metaurum pugnasse constat. Pulsos autem ex agris Senonis, & eò ciues Romanos esse translatos, multis mihi argumentis, ac coniecturis persuasum est: primùm quòd obseruo Catonem (vt scriptũ est apud Plinium) memoriae prodidisse, in hoc tractu Senones qui Romam incenderant, funditus interijsse: deinde, quòd colonias duas in eorum

agro a Romanis collocatas video; Senam videlicet pulsis statim Gallis, vt Polybius ait: & Ariminum, de quo iam dicturi sumus, anno CCCCLXXXV P. Sempronio & Ap. Claudio Coss. Hucaccedit, quod ro-gante C. Flaminio Tribuno pl. anno DXXI. latum est ad plebem, de agro Gallico cis Ariminum diuidendo. Pisauri longitudinem Ptolemaeus XXV. partibus cum triente; latitudinem XLIII. cum dodrante definit.

479.
APIMEINEΩN.






    QVAE fuerit vrbis Arimini origo aut quo tem pore & a quibus condita, non satis constat. sunt qui ab Arcadibus conditam credant, ijs qui in Latio olim cum Euãdro colonias deduxerint;

partemq́ue aliquam Arcadum in oram Hadriaticam penetrasse, & Ariminum vrbem; cuinomen ab Arimino fluuio fecerint, condidisse: argumento esse quod numismata Ariminensium Pana, peculiarem Arcadiae Deum cum disparibus fistulis exprimũt. quorum opinionem, vt infirmare nolo: ita nec oppugnare decreui: quum alij illud Panos symbolum ad agros in toto Ariminensium tractu compascuos & fertilissimos, & maximam gregum armentorumq́ue in ijsdem frequentiam referre malint. Ariminum namq́ue in planicie amoenissima situm fuit: atq;

a meridie fructiferarum arborum siluis, magno cum fructuum & vini prouentu, ab oriente agris compascuis; ab occidente annonae & frugum copia luxuriabat: a septemtrione mari Hadriatico abluebatur. Quaenam verò huius vrbis fortuna, quódve fatum fuerit, antequam deletis in ea regione Gallis Senonibus in potestatem populi Ro. veniret, nobis in

obscuro est. deductos eò colonos P. Sempronio Sopho, Ap. Claudio Coss. Paterculus & Epitome Liuiana testantur. atque eam vrbem siue coloniam Iuris Italici deinceps fuisse argumento est; quòd cis Rubiconem flumen, qui Italiae terminus erat, primùm occurrebat. Termini namq́ue Prouinciae Galliae vt meminimus, a marisupero Rubico; ab insero
Qq 2

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer