Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

476.


obseruo. Plinius scribit Anconam Cumero promontorio oppositam fuisse, in ipso flectentis sese orae cubito. Anconae longitudinem Ptolemaeus prodidit triginta sex partium semis, latitudinem verò quadraginta trium partium cum besse. i nter Anconam & Pisaurum vrbs erat Senogallia; amnes A Esis & Metaurus.

477.
ΠIΣAYPIΩN.


    DE huius vrbis origine, incrementis rebusq́ue gestis altum apud auctores silentium est. Graecos tamen conditores fuisse ex numismatibus



patet. Nomen vrbi a fluuio Isauro quo Ariminum versus alluebatur, factum inuenio: eamq́ue haud procul ab Hadria vrbe sitam fuisse. Quo autem tempore Pisaurum in potestatem populi Romani

peruenerit, non traditur. Coloniam eò deductam ciuium Romanorum, ijsq́; sena iugera in singulos assignata; Triumueros item Q. Fabium Labeonem, M. Fuluium Flaccum & Q. Fuluium Nobiliorem deduxisse, libro trigesimo nono tradit Liuius. Fuit in eo Colonorum numero Actius Tragoediarum scriptor, & ab eo fundus qui ipsi circa vrbem obuenerat Actianus denominatus est. Velleius Paterculus prodit quadriennium postquam Bononia deducta erat, Pisaurum ac Potentiam

deductam. Pisaurum ab Antonio Consule post caedem CAesaris armis stipato iterum fuisse deductum, argumento est quod Plutarchus testis idoneus in Antonij vita prodat, paullò antè proelium Actiacum Pisaurum opidum non longè ab Hadria, quò Antonius colonos adscripserat, terrae hiatu labefactatum fuisse. Pisaurum quoque publicis Populi Ro. beneficijs ornatũ fuisse ex Liuio cõstat: qui a Fuluio Flacco Consule viam ad Pisaurum vsque silice stratam; & templum Ioui in vrbe ab eodẽ fuisse exstructum prodit. Accusatur apud antiquos scriptores Pisaurum ob aëris corrupti, Augusto potissimùm mense graues & pestiferos halitus & euaporationes: vsqueadeo vt ciuium paucissimi quinquaginta annorum

Aetatem ferant. adhaec quod Aestuante Sirio quotannis infantes magna cum frequentia ob aëris putredinem efferebantur. Hinc Catullus ad Iuuentium scribens, Pisaurum vt moribundam sedem vituperat: hospires enim ibi vt statuas inauratas aëris inclementia statim pallescere. Pisaurum Ptolemaeus assentientibus etiam antiquis scriptoribus, Gallis Senonibus asscribit: certè vltra Italiae terminos, quos Romani suo imperio asseruerunt, situm fuisse inuenio. Ceterùm quum hanc quoque regionem quae inter A Esim & Rubiconem erat, Romani imperio suo adiunxissent, exstincto Senonum, qui Romanos grauissima frequenter clade vrbemq́ue incendio vastauerant, nomine eandem propter 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer