Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

473.




quum Apuli victi in Romanorum se potestatem dedidissent, eorum deditionem & Arpani qui partem Apuliae tenebant sequuti sunt. Mansit itaque aliquamdiu inconcussa Arpanorum erga Romanos fides: donec victis ingenti proelio ad Cannas ab Hannibale Romanis, proditione Classij Atinij qui gentis Arpanorum lõgè primus erat, in potestatem Hannibalis traderentur. Ceterùm Atinius postquam secus ac putaueratrem Romanam reuirescere; econtra labescere Hannibalis Paenorumq́ue potentiam cerneret, clam nocte cum trium tantùm seruorum comitatu, in castra Romana venit; promittenssi sibi ea res praemio soret, Arpos se Romanis proditurum. Quod postquam Fabius consul ad

consilium retulisset; multi transfugam vt perfidum aspernabantur; necandumq́ue vt proditorem & infidum censebant. Contra ea Consulis pater Fabius, Atinium in libera custodia vsque ad finem belli seruãdum censuit; tum demum consultandum, vtrum prima defectio paenam; an reditus praemium mereretur. Reliquis itaq́ue Fabio assentientibus, Atinius Cales in custodiam missus est. Fabius admotis propius vrbem castris, Arpos oppugnare instituit. Situm inde vrbis ex propinquo contemplatus, qua parte tutissima erat, quia minus custodiebatur, oppugnare instituit: comparatisq́ue omnibus haud impigrè quae ad vrbium oppugnationem vsui essent, fortuna etiam insperata virtutem diligentiamq́ue

Consulis adiuuit. Imber densissimus nocte media coortus praeterquam quod custodes, vigilesq́ue ab stationibus dilapsos fugere in tecta coëgit; sonitu etiam largioris procellae, strepitum portam demolientium exaudiri prohibuit: ita vt Consul paullò antè lucem, no

sentientibus opidanis per effractam portam, in vrbem irrumperet. Tum demum exciti somno hostes sunt, imbre iam conquiescente. Praesidium Punicum intra vrbem quinque ferè millium armatorum erat: & ipsi Arpani tria hominum millia in armis habebant. Concursum primò in tenebris, angustijsq́ue, postea cum illuxisset colloquia inter Arpanos, Romanosq́ue fieri coepta: Arpanisq́ue se purgantibus, ac Praetore

Arpanorum a suis ad Consulem deducto, fideq́ue inter signa aciesq́ue data; Arpani repente arma pro Romanis in Poenos conuertunt. Hispani quoque qui paullò minus mille Arpis erant, nihil vltra pacti, quàm vt sine fraude, Punicum emitteretur praesidium, signa ad Romanos transtulerunt. Ita Arpi sine clade vel calamitate vllius, praeterquam vnius veteris proditoris & noui perfugae, Romanis restituti. Ceterùm quum bello Italico, quod ab multis sociale vel Marsicum vocatur, Arpani iterum cum reliqua Apulia a Romanis defecissent; ab C. CAecilio Metello ingenti pugna victi: in deditionem venerunt. Quae deinceps fortuna vrbis fuerit, & quomodo Strabonisaetate nihil praeter ruinas ex ea superfuerit, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer