Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

471.

calamitates post caedem CAesaris inciderunt: exorto nam que inter CAesarem Octauianũ (qui postea Augustus appellatus est) & Brutum Cassiumq́ue bello, Domitius Ahenobarbus qui partes Bruti & Cassij sequebatur, assiduis incursionibus agrum Brundisinum vastauit: ita vt ne victis quidem pugna Philippica ab CAesare Antonioq́ue socijs desisteret, quin infestum incursionibus agrum Brundisinum faceret. Accessit insuper, quod & Antonius postea cum CAesare dissidens, accito in partes suas Ahenobarbo Brundisium venit. Quem vt Brunsisini viderunt, memores cladium ab illo acceptarum portas clauserunt. Antonius se excludi indignatus, ceruicem qua vrbs continenti iungitur sossa

muroq́ue obsepsit. Sinum quoque ipsum & quas complectitur insulas crebris castellis insedit: vrbemq́ue oppugnare iam parabat: sed recon ciliatis inter se amicorum opera CAesare & Antonio Brundisini obsidione liberatisunt. Brundisium secundùm longitudinem metitur Ptolemaeus partibus quadraginta duabus & semis, latitudinem septemtrionalem partium triginta nouem cum besse. Inter Brundisium & Arpos vrbes celebrioris nominis ad mare adiacebant; Rhudia Ennio alumno clara, Egnatia, Barion olim Iapyx, Canusium ad Aufidum fluuium; Salapia, Sipus, Apeneste, & Hyrium. mons Garganus. amnes Cerbalus, & Frentus.

472.
APΠANΩN.
ARPI
AEtolorum Colonia.




    DELETA post decimum obsidionis annum a Graecis Troia, quum duces victores ad sedes patrias remearent; Diomedes AEtolorum rex, A Egialeae adulterae vxoris conspiratione regno pulsus, cum ijs quos ad Troiam secum habuerat militibus Italiam petit. Ibi gentes Monadorum & Dardorum, arma sibi inferre ausas, proelio victas extin xit;

vrbesq́ue ipsorum duas Apinam & Tricam funditus deleuit. In agro inde ab hostibus capto cum sedes figere statuisset: plures in eo vrbes &

vnum praecipui nominis Argos Hippium condidit: huius vrbis potentiam cum plurimuum auxisset, ad AEtolorum regnum recipiendum reuocatus, moritur. Ceterùm vrbes ab eo conditae, per vicinorum barbarorum commercia, in barbaricos penè mores & ritus abierunt: ab ijs

Argos Hippium, primum corrupto vocabulo Argyrippa: postmodum autem Arpos appellatum est. Enimuerò adeo huius vrbis potentia inualuit, vt finitimos populos ab se Arpanos cognominauerint: & vrbẽ

Salapiam condiderint. Orto inde inter Romanos & Apulos bello, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer